A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Megarensium ita armis res agi possit, ut quaedam humanitatis officia non omittantur: sicut Hispani ipsi scripserunt posse negotiationum commeatus etiam cum hostibus intercedere: pactione scilicet aut ▸

tacito foedere
foedere tacito
. Philippus secundus haud multo antequam Belgii imperio iudicatus est decidisse, rex factus est Lusitaniae,
hoc est Portugalliae:
quo iure quave iniuria nihil refert. Nam postquam semel in regnum ▸
receptum
Eadd
receptus
est, agnovit eum ut Principem tota respublica Lusitanorum, sicut et nunc filium Philippum agnoscit, defertque solitos Regibus honores, tributa, obedientiam. Ex eo tempore Batavis eodem loco Lusitani esse coeperunt, quo Castellani, Legionenses, Arragones ▸
allique Hispaniae populi:
et tota Hispania, in cuius corpus coaluerant.
Quare cum bellum illis esset cum Rege Hispaniae eiusque ▸
subditis;
subditis,
et sociis omnibus Hispanorum non potuit non esse cum Lusitanis, praecipue quia populi tam divitis ▸
opes
vectigalia magnum alimentum bello accesserant. Neque vero solae illorum pecuniae Batavos ▸
laeserunt, sed
laeserunt. Nam
horribilis illa classis, quae ▸
anno octingesimo octavo
Methymnisidonio duce Oceanum ▸
gressa
ingressa
internecionem Britannis, Batavorum sociis, ipsisque Batavis minabatur, maxima sui parte navibus nautisque Lusitanorum constabat. Quam iniuriam Batavi, quos nihil decebat hosti concedere, ulcisci statuerunt, ita ut vicissim aut in Britannorum societate aut per se Lusitaniam regionesque Lusitanis subditas hostili classe aggrederentur. Ut inter alia classis illa docuit, quae missa Petro Dousa praefecto Thomae insulam Brasiliamque publico bello adorta est. Pro hostibus igitur se gesserunt hinc Lusitani, inde Batavi ▸
uter
utri
vero maiori fide et humanitate id nunc videndum restat.

Quod modo dicebamus mercaturam inter hostes non necessario tolli, id sane causam nusquam habere potuit iustiorem quam inter hos populos quorum res summa utrinque in navigationibus consistit, et quos iamdudum usus commerciorum conciliaverat. Quid uterque