Proposito in universum iure facta assumenda sunt ut, an iuri eadem congruant, et omnia adsint quae requiruntur, facilis fiat inspectio. Neque tamen res omnes gestas explicandas censemus, quae praedam eam de qua disputatur aliquo modo praecedunt: quod infinitum esset et iustae historiae opus. Nam quis nescit totis iam annis triginta, et quod excedit, bellum esse Batavis cum gente Hispanorum? Cui rei exordium dedisse Ferdinandum Ducem Albanum, qui a Philippo Secundo Rege Hispaniarum Belgii Principe ▸
>PARS II. ART. I. CALUMNIAE LUSITANORUM IN BATAVOS. ART. II. SUBMISSI IN BATAVOS HOSTES A LUSlTANIS. ART. III. FRAUDES ET PERFIDIA LUSITANORUM IN BATAVOS. ART. IV. COEPTUM A LUSITANIS BELLUM IN BATAVOS. ART. V. BELLUM LUSITANORUM IN AMICOS BATAVORUM.