A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
additos. Hi publico consessu bellum adversus Albanum
et Hispanos
decreverunt, quod nationibus aliis Belgarum se adiungentibus in Albani etiam successores continuatum est, ut qui et eadem illa, et paenas praeterea defensionis exposcerent. Ex eo tempore quantum sanguinis fusum fuerit, quibus et rapinis et contra impensis exhausta fuerit Belgica, (fuerunt autem impensae tales, quibus si iusta ratio ponatur nulla unquam aetate gens ulla pares tulit:) qua denique perfidia Hispani aut bellum administraverint, aut pacem simulaverint, longum sit dicere. Sed hinc satis intelligi potest, quod illi cum omnes, qui in aliqua sacrarum literarum interpretatione aut receptis ritibus a Romana cathedra dissentiunt, haereticos vocent, Rebelles autem, quicunque Principibus sine exceptione parendum non semper existimant, tum illud aperte profitentur, neque cum haereticis neque cum rebellibus fidei esse commercium: ▸
damnantque
improbantque
omnem conciliationis et clementiae rationem. Tandem cum Rex Philippus non modo populos suae tutelae commendatos non defenderet, neque auctores iniuriae in Hispaniam reversos pro meritis plecteret, verum ultro et hos honoribus remuneraret,
et
illos omni opum vi aflligeret, ita ut dubium esset nemini
ac
ne ipse quidem dissimularet bellum in Batavos suo iussu, suis auspiciis suisque sumtibus geri, unde imperium legitimo maius per arma affectare videbatur telum illud ultimum oppressae libertatis, quod Belgicae leges diserte concedunt, ut domesticae insidiae vitarentur, necessario usurpatum est. Ita decreto Ordinum ▸
maioris
potioris Belgii partis,
et quidem earum nationum quibus dum licuit, hoc autem est tot iam saeculis, nulla fuit obsequii erga Principes retinentior,