A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Idem et lege fieri potest: nec alio differunt ista, nisi quod legis perpetua quaedam ratio est, aequitas scilicet. Aequitas ▸

autem
in eo consistit, ut lucra cum damnis compensentur. ▸
Do
Sunt autem damna non unius generis; cum alia nolentibus, alia volentibus accidant. Nolentibus accidit rerum ab hostibus ereptarum amissio. Volentes aut operam aut opes impendimus. Certum autem est obligari mandatorem mandatario ob iacturam quae non ▸
nudo XXX?
quolibet
casu, sed occasione mandati contigit.

De factis sumtibus, quin et hi recuperentur mandati iudicio nunquam dubitatum est.

▸

Operae autem
Ad operae mercedem quod attinet, ea quidem Iure Romano exigi non potest nisi pacta sit, sed non eo minus iure naturae debetur quo benefacientibus benefacere vicissim tenemur. atque ei rei argumento est, quod multis casibus, cum civilis actio deficiat, ad referendam pro opera gratiam quasi ex naturali aequitate extra ordinem mandatores compelluntur. Hinc sunt quae proxenetica, ▸
hermeneutica,
ἑρμηνευτικὰ, μήνυτρα, φιλάνθρωπα, et aliis nominibus vocantur salaria: unde colligimus in caeteris ad exigendum non iuris gentium rationem, sed auctoritatem civilem deficere, ut in pactis,
quibus deest stipulatio,
iure Quiritium, in ▸
empt
venditione quae fide de pretio habita contrahitur iuxta Platonem,
in furto nec manifesto apud Spartanos, in mutuo et deposito olim apud Indos. Multa, inquit Seneca, legem non habent, nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae lege omni valentior dat aditum.
Neque enim credendus est nihil alteri imputare qui suis plerumque rebus neglectis alienis vacat, cum magna hominum pars victum habeat in opera quotidiana.
Ideo Seneca medico et praeceptori operae pretium
sive mercedem occupationis
ait deberi, quod deserviunt nobis, quod a rebus suis avocati nobis vacant. Idem in oratore et iustum esse et necessarium ait Quintilianus, quia haec ipsa opera, tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidunt.
Neque novum ▸
sit
est
in iure id quod fit et id quod datur inter se comparari. Quare cum mutuis utilitatibus amicitiae contineantur, is qui res alterius procurat eundem sibi
praeter indemnitatem
ad remunerandum naturaliter habet obligatum.

▸

▸
Hoc
Quod
autem in bello
Id in causa fuit, cur Romani res ex hoste captas sociis quorum fuerant agnoscentibus reddiderint: et eosdem (ut in Latinorum erat federe) ad aequam secum praedae partem admiserint. Nec aliud volunt Ambrosii verba quorum ante meminimus: Sane his qui secum fuissent in adiumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribuendam asserit, tanquam mercedem laboris. Et hoc ipsum in Dei populo perpetuo obtinuit ab Abrahamo scilicet ad Maccabaica usque tempora, ut socii, subditique praedae participes fierent. De quo, praecipue qua subditos tangit, accuratius agendum est.

Dicimus ergo
auxiliarium
hoc
et subditorum ratione▸
, admitti debet
admitti debere,
ut
non modo
pro iactura, et impensa verum etiam pro opera
sibi obligent
susceptricem belli rempublicam. Quanquam enim singuli subditorum publicis commodis inservire debent, illud tamen ▸
proportio indicat,
proportione indicatur,
▸
id
quod aut dando aut faciendo quispiam societati amplius quam pro sua parte impendit a reliquis repeti posse, ut in omni re communi accidere videmus.

Hoc tamen ab auxiliaribus subditi

differunt
, quod auxiliares iuri suo nisi propriis pactionibus derogare non possunt, ▸
iuri
ius
autem subditorum reipublicae legibus immutari ▸
post
▸
potest
solet
, quia semel usu suadente ita convenit ut, communi utilitati privata posthaberetur: atque ita saepe ▸
evenit
accidit
ut a republica subditi damna bello accepta, non recuperent.

Exempla sumamus ex Romano Iure. Primum cum placuisset bello capta utrimque capientibus cedere, rem civis Romani ab hoste occupatam constabat ▸

eius
eiusdem
hostis factam esse: a quo si reciperetur ipso iure non ad civem redibat, sed ad rem publicam: quia res scilicet in bonis illius inveniebatur qui reipublicae debebat. Videbatur igitur ▸
respublica civ
populus Romanus spoliato civi ad reparationem ▸
eius
iacturae obligari. Sed hoc sublatum est, tum ne aerarium belli praesertim tempore nimiis erogationibus exhauriretur, tum ne quis ea ▸
spe
facilitate illectus res suas minus fortiter defendendo hostium opes augeret.

Mox nonnullae species occurrerunt, in quibus aequius utiliusque visum est rempublicam iuri suo eatenus cedere, ut sine damno suo ▸

illorum
civium damnis consuleret, hoc est, ut res ex hostibus ▸
recepta ad veteres dominos rediret
receptas ad veteres dominos redire pateretur
. Hinc ius nascitur Postliminii in ▸
Iure
legibus Romanis notissimum
: minus tamen primis illis interpretibus intellectum.
De eo quod ad praedae considerationem satis sit videamus. Nam de postliminio inter exteras nationes, deque hominibus qui aut bello redeunt aut recipiuntur, longa et ab instituto aliena sit disceptatio.

Romani agros postliminio redire voluerunt. Nam cum sine annona res bellica sustineri non posset, et plerique periculis deterriti curam agrorum deponerent, praecipue si nulla sua negligentia sed vi hostium maiore (quod plurimum in rebus soli evenit) expulsi, ▸

spem omnem in posterum recuperandi amitterent
spe omni in posterum recuperandi destituerentur, indemnitatis quodam pacto excitandi homines fuerunt ut possidere fundos et colere vellent. In rebus mobilibus non idem observatur: non modo quia earum difficilis est indagatio, sed quoniam dubiis temporibus ▸
nimia supellectilis copia
illud genus possessionis
oneri verius quam usui est, timidosque interdum et imbelles facit, ita ut ▸
belli
impedimenta non absurde iidem Romani appellaverint. Excipi ▸
igitur huic regulae
tamen
debuerunt quaecunque
in
bello usum habent, ut naves ▸
belli
longae
et onerariae, non autem piscatoriae et quae voluptatis causa ▸
habentur
parantur
, equus et equa non omnis sed fraeni patiens, mulus etiam clitellarius. Nihil enim utilius est quam habere ad manum copiam earum rerum maximam, quas subita saepe ▸
belli indigentia
indigentia belli
requirit. ad eas igitur comparandas invitari cives oportuit, praesertim cum etiam sine culpa amitti soleant, ut de equis scribit Marcellus. Nec minus evidens est cur ex hoc rursus ordine eximi debuerint ea quae sine flagitio non amittuntur, ut arma militis.
▸
ea vero quae
Cum vero ea
quae in postliminio sunt cum saepe mutatione commerciorum ad alios earumdem partium non veteres dominos perveniant, causa ut dicimus onerosa, aequitas inter eum qui dominus fuit et eum qui pretium dedit ita fuit dispensanda, ut ille rem suam recipere posset
huic
pretium offerendo. Non tamen haec omnia ut in Romano Iure constituta sunt ita ubique hodie observantur. Nam, ut exemplum demus, naves plerisque in locis postliminium non habent, sed incontinenti demum receptae, aut priusquam intra hostium praesidia abductae sunt ad veteres dominos redeunt praestito receptoribus honorario, ita ut ius navium et mercium nihil differat: quod in constitutionibus Gallicis atque Italicis de re maritima videre est.

Et haec quidem remedia in rem, ut ita dicam, prodita sunt. Nam rebus in potestatem nostrarum partium non redactis ut aliunde iacturam ▸

resarciamus
sarciamus
, lege
Romana
constitutum non est: quod ipsum hodieque observamus, nisi quatenus ▸
extraor
extra ordinem interdum affectis damno certum quid ex praeda capienda ▸
assignantur
assignatur
, quae sunt quasi in bello Repressaliae.

Operae autem bellicae praemium nulla ex re utilius, quam ex praeda dissolvitur. nam ita et respublica sumtum non facit, et hostis depauperatur, flagrantiore ad cuncta milite, qui sciat ▸

sibi
etiam sibi se vincere. Non autem omnis praeda assignatur, (id enim nimium foret) sed certum aliquod genus eiusve pars, idque ea lege ut quod quisque ceperit
ex hoste id
suum faciat. Hoc modo incertum belli periculum incerto vicissim commodo rependitur.

Quicquid ex tali legis assignatione ad singulos pervenit, proprie et peculiari quodam significatu vocis alioquin generalis, ▸

Rex
praeda dicitur: quam Varro dictam existimat quod manu pariatur, ego a praehendendo verius elisa litera duriore. ▸
Diversarum civitatum diversa hac in re instituta sunt.
Itaque opponuntur publicari et in praeda esse. Diversarum autem civitatum diversa hac in re instituta sunt. De eo fere convenit agros ex hostibus captos in praeda non esse, sed publicari. Contrarium in rebus mobilibus seque moventibus receptum videtur, hac etiam ratione, quia non satis expeditum est earum possessionem a singulis detentoribus revocare.

Huc igitur melius quam ad priorem illum locum ▸

pertinent
pertinet
quod Iuris civilis et pontificii interpretes, e Theologis etiam nonnulli, produnt res mobiles hostibus ereptas fieri ▸
ca
singulorum capientium. ▸
Hoc
Id
enim non ex primario ut diximus gentium iure procedit, sed ex
iure
positivo, cuius ▸
su
pars magna sunt consuetudines. ▸
neque
Deinde non ex condicto venit, ut respublicas obliget, sed quasi fortuito consensu, a quo singulis populis, ubi ita videtur, recedere liberum est: ▸
quemadmodum et multi receperunt.
et ubi observatur non
directa est acquisitio, sed brevi manu.

Praeterea vero regula ista sine discrimine admittenda non est. Praeda aut in excursu aut in procinctu capitur. Itali doctores illud Corrariam, hoc Butinum vocant. Res mobiles in excursu captas, non publica totius exercitus virtute, sed populabunda manu, cum eiusmodi actionum finis

.
prope unicus sit hostem damno afficere, et propter difficultatem inquisitionis, capientibus singulis concessam arbitror, nisi aliud actum appareat.
Atque ita in singularibus dimicationibus spolia hosti detracta ei qui vicerat propria fuisse conspicimus etiam Iure Romano.

De praeliis et ▸

expugnatione
expugnationibus
urbium quid existimabimus? Quae parta iam victoria eripiuntur victis in praeda militari esse non videntur: ▸
▸
quo spectare videtur Taciti illud, quanquam de usurpata licentia magis quam de iure loquitur:
quo referri postest Taciti illud, quanquam de usurpata licentia magis quam de iure dicitur:
Haec Graeci cum distincte loquuntur σκῦλα vocant.
▸
Expugnatio urbis praedam ad militem, dedita ad duces pertinere.
Caeterum ▸
quod in ipso proelii aut expugnationis impetu hosti extorquetur quodammodo,
quae in ipso proelii aut expugnationis impetu hosti extorquentur, λάφυρα iisdem appellata,
dum scilicet
Nec temperari facile, nec reprimi potest
Stricti ensis ira,

plurimarum gentium moribus deferri singulis video.
Eximenda tamen videntur quae non privata hostium, sed publica fuerunt.
Macedones sane ▸
in
victores ad Pyramum amnem cum Darii castra irrumperent ingens auri argentique pondus diripuere, nec quicquam intactum ▸
omisere
omiserunt
praeter Regis ▸
tabernaculum,
tabernaculum:
tradito more inquit Curtius, ut victorem victi Regis tabernaculo exciperent.
▸
Ita cum Hungaros Carolus Magnus devicisset privatae opes militi, Regiae aerario cesserunt.
Atque adeo ad Arbela fuere qui militum nonnullos accusarent, quod conspirassent de praeda omni ita sibi vindicanda, ut nihil in praetorium deferrent, contra morem.
Cui non dissimile quod Hebraeos usurpasse videmus ut victi Regis corona Regi victori imponeretur.
Et cum Carolus Magnus Hungaros vicisset privatae opes militi, regiae aerario cesserunt.
Sed veteri re Romana ne hoc quidem receptum fuisse
ut in expugnatione praeda militi cederet,
apertissimis L. Aemilii apud Livium verbis ostendimus.

Sed non dubito quin id quod beneficii Imperatoris esse iam coeperat per civilium bellorum licentiam quae militi plus quam ducibus permittit in consuetudinem verterit. Ecce tibi initium a Caesare

qui
post Pharsalicam pugnam, cum castra Pompeii daret militi diripienda addit:
Superest pro sanguine merces,
Quam monstrare meum est: nec enim DONARE vocabo
Quod SIBI quisque DABIT.

Bello ▸

Flaviano
civili alio Flaviani ad Cremonam ducti, quanquam nox instabat, coloniam divitem impetu volunt capere, quia maior esset per tenebras rapiendi licentia: veriti alioquin ne opes Cremonensium in sinu praefectorum legatorumque essent: ubi nobilem illam sententiam Tacitus addit:▸
qua non ius
expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad duces pertinere.

Mos paulatim in ius transiit:

Et sane iusta aderat ratio ne si post pugnam praeda negaretur, in ipsa pugna miles omissis hostibus praeda manus impediret, quae una aviditas multas saepe victorias corrupit. Hac de causa in Britannico praelio Suetonius hortatur suos ut caedem continuent praedae immemores, addens parta victoria cuncta ipsis cessura: quod et alibi passim reperias.

Apud Procopium Salomo Praetorii praefectus militibus qui agros ereptos Vandalis sibi vindicabant ita ▸

disti
respondet ut distinguat inter res soli et res mobiles: has enim militibus permitti: illas autem ▸
re
penes rempublicam manere, quae et ipsos aluisset, et in nomen honoremque militum cooptasset, non ut quae barbaris adversus Romanam Maiestatem insurgentibus abstulissent praedia ipsi possiderent, sed ut in publicum ea redigerentur, unde et ipsis et caeteris, ubi usus esset, annona suppeteret: his inter alia verbis: ὡς τὰ μὲν ἀνδράποδα καὶ τὰ ἄλλα πάντα χρήματα τοῖς στρατιώταις ἐις λάφυρα ἰέναι ὀυκ ἀπεικὸς ἐῖναι· γῆν μέν ▸
μὲν
τοι αὐτὴν βασιλεῖ τε καὶ τῇ ῥωμαίων ἀρχῇ προσήκειν. Captivos sane et res alias militibus praedae loco cedere nequaquam absurdum videri. sed ipsum solum ad Principem, Imperiumque Romanum pertinere.

Quo loco ius quoddam universale significari vel hinc apparet, quod extra ordinem agros etiam militibus assignari minime novum erat, ut supra attigimus. Haec autem omnia locum habent etiam tunc, cum certa laboris merces militi dicta est: quasi praeda stipendii auctarium sit, aut eius emolumenti ratione minus militi in aere solvatur. Sunt enim ubique fere gentium ▸

adeo
salaria adeo exigua, ut nisi proposita hac spe difficile sit reperire quibus placeat vitae genus militare: ▸
Sicut au
Nunc una haec fiducia labores sustinet, quod
horae
Momento cita mors venit, aut victoria laeta.

Nusquam autem non hodie pars praedae militi capienti cedit, pars ad rempublicam ▸

redit,
revertitur,
aut eius concessione ad duces belli, cuiuscunque gradus
in praemium operae
defertur: quod omnium populorum leges tam super maritimo, quam terrestri bello declarant. Quemadmodum Constitutionibus Hispanicis praedae eius quae ad militem pervenit interdum pars quinta, nonnumquam tertia, alias vero dimidia Regi debetur: et septima, interdum decima, duci excercitus.

Interdum non pars sola, sed totum genus praedae excipitur, ut naves bellicae eisdem Hispanorum legibus Principi acquiruntur. Quae vero operae et periculi ad praedam, eadem aut etiam iustior sumptuum ratio est, si quos privatus in bellum publicum fecit. Quod enim pro his impensis debet respublica commodius quam ex praeda dissolvi nequit.

Moribus Italicis capta hostium navi ▸

pars cert
triens unus ad navis victricis dominum, alter ad eos quorum merces in navi victrice fuerunt, tertius ad eos qui pugnarunt pertinet. in primo impensae, in secundo periculi, in tertio operae fit compensatio.

Alibi ▸
re
illud receptum est ut qui militi equum ad excursionem commodavit praedam cum illo dividat.
Apud Hispanos navali bello quidquid acquiritur Regis fit, si modo ille naves cum armamentis suppeditet, annonamque militibus et nautis praebeat, neque in ullam partem Maris Praefectus venit. Quod si Regiis sumtibus instructa navis non fuerit, exhibita Regi sua portione, Praefecto item sua, reliquum inter se victores dividunt.

▸

Ubi vero
Si quis igitur operam per se aut per alios navet bello publico, sumtum faciat de suo omne damnum atque periculum in se recipiat, idque nullo publicitus stipendio donatus, hunc quicquid hosti eripit sibi acquirere et quidem in solidum constans omnium Doctorum et communis ▸
opin
sententia est. Cum enim iniquum sit, ut ad Corinthios scribit Apostolus [στρ]ατεύεσθαι τινα ἰδίοις ὀψωνίοις,
hoc est,
militare quenquam suis stipendiis, aut ut Syrus interpretatur, ▸
suic
suis sumtibus, ▸
nulla
sine digna
scilicet spe compendii, quod subiecta ▸
agricolae
vinitoris
et pecuarii exempla declarant, ac contra naturali aequitati
sit
consentaneum ut cuiusque rei eum sequantur commoda quem sequuntur incommoda, tacita pactione (qualis in Antichresi intelligitur) effectum videtur, ut respublica, contenta hostes sine suo sumtu ▸
mulctasse
mactasse
infortunio, ius suum in res hostiles illi resignaret, qui vicissim in se id omne recepisset quod ipsa deberet praestare.

Verissimum autem est quod nostri Iuris interpretes docent ius belli commune et plerisque gentibus receptum semper sequendum esse, nisi quid secus aut lege aut pactione definitum sit.

Quid enim obstat cur non uti caeteris de rebus ita de praeda iustae atque legitimae sint pactiones?
Potest ▸
enim
ergo
respublica ex illa etiam praeda quae privatis impensis sine mercede militantium capitur partem aliquam sibi excipere, aut alteri praemii loco ▸
assignare.
assignare, quasi quadam iusta ad praedam societate, cum respublica causam praestet, subditus caetera omnia.

Galliae legibus

in bello navali
decima excipitur, eademque Maris Praefecto addicitur. residuum penes eos manet qui sumtus faciunt, adiuncta ratione, quia ad summam rempublicam pertinet quamplurimos inveniri qui suis opibus causam publicam tueantur, navesque adversus hostem instruant.

Apud Batavos pars quinta reipublicae, decima Praefecto Maris debetur: quod hodie tantum intra aestivi solstitii circulum obtinet: ultra, tricesima est.

Supra ostendimus nos non

tantum
per nosmetipsos sed per ministros etiam acquirere, quod ad ▸
rem publicam
bellum tum privatum tum publicum aptavimus: eiusque rei certissima attulimus argumenta, quibus consequens est, si quis privatus bellum publicum suis impensis, suis ▸
damnum
damnis
, suarum rerum periculo administret, sed ad eam rem aliorum ▸
utatur
adhibeat
operam, quos aut certa mercede, aut de parte praedae
ad se pertinentis
inita pactione conduxit, hunc eorundem opera res ab hostibus
▸
s..
captas
statim
acquirere: possessionem enim per ministros habet,
quos quidem ad bellum gerendum sibi sufficere potuit,
causam a republica.

Plerunque autem ministris, puta nautis in bello maritimo, res quaedam leviores in praedam concedi solent. Galli despoliationem aut pilagium vocant, extenduntque ad vestem, itemque ad aurum et argentum cuius pretium non excedat decem scutatos. ▸

Sed hoc ill
Interdum amplius datur▸
, ut visum erit exercitoribus.
▸
moribus, aut pacto placuit. exercitoribus.
moribus, aut pacto exercitorum.
Iure igitur neutiquam ambiguo AD EUM QUI SUIS IMPENSIS, DAMNIS, PERICULO,▸
BELLUM PUBLICUM
SUORUMQUE MINISTRORUM OPERA
NULLA PACTA MERCEDE
BELLUM PUBLICUM GERIT PRAEDA OMNIS EO MODO CAPTA PERTINET,NISI QUID EIUS IURE SPECIALI AUT PACTO EXCEPTUM SIT.