Utrovis modo divisio fieret, licebat imperatori ἐξαίρετον hoc est, praecipuum sibi accipere quantum vellet, ut Ocrisiam Corniculanam Rex Tullius. Fabricius apud Halicarnasseum in oratione ad Pyrrhum: ἐκείνων δορυκτήτων ἐξόν μοι λαβεῖν ὁπόσα βουλοίμην ex his quae bello capta erant licebat mihi quantum vellem accipere. Hoc Isidorus respicit agens de Iure militari: Item praedae decisio, et pro personarum QUALITATIBUS et LABORIBUS iusta divisio, ac PRINCIPIS PORTIO.
Tarquinius Superbus, ut apud Livium est, et ipse ditari volebat, et delinire praeda popularium animos.
In ▸
Divisio autem haec calumnias vix unquam ▸
Diripienda etiam praeda interdum militi concessa
Hunc etiam morem alii improbant, alii defendunt. Qui improbant, dicunt avidas in direptiones manus praeripere fortium bellatorum praemia cum ita ferme eveniat, ut qui segnior sit praedetur, at fortissimus quisque laboris periculique praecipuam partem petere soleat: quae verba sunt Appii apud Livium. Contra dicitur gratius id fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum retulerit, quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.
Accedit quod hoc ipsum nonnumquam aut non impediri, aut non sine maxima invidia et indignatione militum potest.▸
Quod dixi aliis interdum quam militi praedam aut pecuniam ex ea redactam concedi solere, id ferme ita contigit ut
Genera praedae haec ferme sunt, homines captivi, ▸
ex his quae diximus apparet praedam Iure Romano publicam esse: dispensationem eius Imperatoribus permissam ita tamen ut si ▸
M. etiam Cato in oratione quam de Praeda scripsit vehementibus atque illustribus verbis de impunitate peculatus ut inquit Gellius, atque licentia conquestus est. Unde illud affertur: Fures privatorum furtorum in nervo atque compedibus aetatem agunt, FURES PUBLICI in auro atque purpura. Idem alibi dixerat, mirari se audere quenquam capta bello signa pro supellectile domi statuere: ut et Verri invidiam peculatus auget Cicero, quod signum sustulisset et quidem captum de praeda hostium.
Sicut autem imperatores ita et milites peculatus tenebantur, qui praedam non detulissent: quippe sacramento omnes adigebantur
Cum igitur apud [THIS PAGE IS EMPTY] ▸
Omnino igitur BELLI PUBLICI SUSCEPTRIX RESPUBLICA PRAEDAM ACQUIRIT USQUE AD IURIS SUI SATISFACTIONEM. Sed et huic non minus quam privatis licet alienare: et post et ante acquisitionem. Post acquisitionem ut cum emtori praeda a quaestore addicitur aut alicui donatur, ut sacerdotibus a Davide, militibus a Caesare Dictatore:
Ante acquisitionem, personae certae, aut incertae. Certae, ut ▸
Sic igitur aut respublica fit domina, AUT IS CUI PRAEDAM ACQUIRENDAM ILLA ASSIGNAVIT.
Dupliciter hoc fieri potest, aut singulari ▸