A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Sunt haec verba eorum qui Coriolanum accusant: quorum pars vera est, pars supra verum ad invidiam aucta. Verum est dominum praedae esse non militem, non Imperatorem, sed Populum Romanum: sed et illud non minus verum Imperatorem Iure Romano praedae esse dispensatorem atque arbitrum cum summa potestate. Lucius Aemilius apud Livium: captas non deditas diripi urbes, et in his tamen ARBITRIUM esse IMPERATORIS, non militum. ▸
Hoc igitur arbitrio diverse duces pro temporum ratione ▸
aut
proque
suo in populum aut militem studio diverse uti reperiuntur.
Hoc igitur arbitrium interdum Imperatores vitandae invidiae ad alios reiecerunt, ut Camillus ad Senatum: interdum penes se retinuere. Et hi e diversa temporum ratione aut prout ipsi famae, religioni, ambitioni serviebant, diverse usi reperiuntur. Qui sanctissimi haberi volebant praedam non attingebant, sed sive pecunia erat in praeda, eam iubebant Quaestorem Populi Romani percipere, sive res aliae, eas per Quaestorem sub hasta venumdari. Redactam inde pecuniam sunt qui Manubiarum nomine significari volunt. Ea deinde in aerarium per Quaestorem deferebatur, prius tamen, si triumphi res esset, publice ostentata. Ita Pompeius fecit: Pecunia Tigranis, sicuti Pompeio moris erat (notanda sunt haec verba Velleii) redacta in Quaestoris potestatem, ac publicis descripta literis. Ita M. Tullius in bello Parthico, qui ipse in literis ad Sallustium: De praeda mea praeter quaestores urbanos, id est Populum Romanum, teruncium nec attigit, nec tacturus est quisquam. Id autem veteri republica usitatissimum fuit, cuius morem Plautus respiciens
Nunc hanc praedam omnem iam ad Quaestorem deferam:
Et de hominibus captivis
quos emi de praeda de quaestoribus: Hi autem sunt, qui sub corona venditi dicuntur. Alii autem non Quaestori dabant, sed ipsi
vendebant, et
in aerarium referebant, ut ex verbis quae apud Halicarnassum in eadem accusatione sequuntur facile intelligi potest.
▸
Ita Regem Tarquinium iam olim victis Sabinis praedam captivosque Romam misisse legimus, Romulium et Veturium consules praedam ex Aequis vendidisse propter inopiam aerarii, aegre id ferente exercitu.
Ita Regem Tarquinium iam olim victis Sabinis praedam, captivosque Romam [misisse legi]mus: Romulium et Veturium consules praedam ex Aequis vendidisse propter inopiam aerarii, aegre id ferente exercitu. Sed cum in historia Romana nihil frequentius occurrat, quantum ex Italicis primum, deinde Africanis, et Asiaticis, Gallicis, Hispanicisque triumphis ducum quisque per se aut Quaestores in aerarium retulerit opus quaerentis sit dicere.
Neque tamen impositam ducibus necessitatem hanc fuisse, quod innuere videntur accusatores, ex ▸
omni
eadem
historia apparet. ▸
Nam ipsis imperi
Dabatur enim praeda interdum Diis, interdum his qui militaverant, interdum aliis. Diis aut ipsa corpora, ut spolia quae Romulus Feretrio suspendit, aut ▸
redactam inde pecuniam
redacta inde pecunia
, ut ex Pometinis Manubiis Superbus templum Iovis in monte Tarpeio statuit.

Militibus praedam dare priscis Romanis ambitiosum videbatur: uti Sextus Tarquinii Superbi filius non quidem Romae, sed Gabiis profugus praedam militi dilargitus dicitur, ut eo modo potentiam sibi conciliaret. Appius Claudius in senatu largitionem hanc novam, prodigam, inaequalem, inconsultam arguit. Praeda autem militi data aut dividitur, aut diripitur. Dividi potest ratione stipendiorum, aut meritorum. Stipendiorum ratione dividi Appius Claudius volebat, si illud obtinere non posset, ut ▸

in
pecunia inde redacta in aerario esset. ▸
Ita equitem a pedite distinctum, centurionem a gregali invenio
Totum autem huius dividendi ordinem Polybius explicat: nempe in dies aut vigilias partem exercitus alteram, aut minorem ad comportandam praedam mitti solere, et quod quisque reperisset id coactum in castra perferre, ut per Tribunos aequaliter distribueretur, vocatis ad partem etiam his qui castra servarant, quique per valetudinem, aut delegata ministeria aberant.