A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Nec postea discessum ab hoc more: quod ▸

duobus
his
duntaxat nobilibus exemplis confirmabo.
Praedam Marathoniam Aristides asservavit.
Post praelium ad Plataeas Graeci edixere ne quis de praeda quicquam privatim tolleret: sed ▸
eum
ea
pro populi cuiusque merito ▸
fuisse
fuit distributa. Devictis Lysander Athenis quaecunque ceperat publicavit. Si placet ad Asiam venire Troiani soliti, ut ille inquit, praedae ducere sortem. Arbitrium eius penes ducem: alioqui nec Dolon equos Achillis petiisset ab Hectore, nec Hector promisisset, quod apud Homerum et Euripidem est. Quantum autem ad Cyrum devicta Asia, quantum ad Alexandrum pervenit? Africam etiam inspicimus et Poenos? Scimus, quid Agrigento capto, aliisque urbibus, scimus quid ex Cannensi pugna Carthaginem pervenerit.

Sed dignissimi omnium qui cum in reliquo iure tum belli maxime audiantur Romani, apud quos haud equidem primus dico praedam omnem etiam rerum mobilium, non militi capienti acquisitam, ▸

non duci: sed in diem triumphi servatam, et datum quaestoribus, qui omnem sub hasta venderent et redactam inde pecuniam ad aerarium referrent.
Hanc autem pecuniam Gellius vult manubiarum nomine significari.
ac
ne duci quidem proprie, sed Populo Romano.
▸
obstare videtur huic sententiae
Cui sententiae obstare videtur
quod a Celso scriptum est: Et quae res hostiles apud nos sunt non publicae, sed occupantium fiunt. Sed praeterquam quod tota ▸
res istiusXX??
lex
, cuius ista pars est, ita avulsa est
a
suo corpore ut quo pertineat cognosci vix possit, illud sane verba ipsa indicant, non de rebus hostium manu captis (de quibus nos agimus) Celsum loqui, sed de rebus hostium, mobilibus ut arbitror, quae superveniente bello apud nos deprehenduntur.

Videntur enim, quia sumtu publico quaesitae non sunt, quasi vacantes, occupanti cedere, non tam iure gentium, quam iure Romano. Quanquam enim titulus ipse de acquirendo rerum dominio ius gentium proprie spectet, multa tamen continet in quibus a communi iure per legem vel consuetudinem ▸

recessum est
vel receptas sententias discessum est, quippe cum et diversas iurisprudentium opiniones, et Constitutiones Principum complectatur.▸
Nec aliter fieri posset ut tabula picturae cederet, scriptura tabulae

Iam vero alterum quod interpretes decepit, capta nimirum capientis fieri, satis supra ostendimus de republica ▸

interpretandi
intelligi debere. ▸
Nam eadem loquendi specie liberi homines bello capti continuo acquiri capientibus dicuntur, quos tamen Romano iure publicos fieri et sub corona quod dicitur venire vix quisquam est qui nesciat: eumque morem Plautus respicit: quos emi de praeda de quaestoribus

Sed ut quidem ego iudico ▸

paulo melior est
melior
iuris Romani interpres ▸
Dionysius Halicarnasseus, quam Accursius aut Bartolus
Dionysio Halicarnasseo haberi non potest.
Is igitur scriptor historiae Romanae diligentissimus de iure praedae ita loquitur: τὰ ἐκ τῶν πολεμίων λάφυρα, ὅσον ἂν ἡμῖν ὑπάρχῃ τυχεῖν δι' ἀρετήν, δημόσια ἐῖναι κελεύει ὁ νόμος, καὶ τοῦτο ὀυχ ὅπως τις ἰδιώτης γίνεται κυρίος, ἀλλ' ὀυδ' αὐτὸς ὁ τῆς δυνάμεως ἡγεμών· ὁ δὲ ταμίας ἀυτὰ παραλαβὼν ἀπεμπολεῖ καὶ ἐις δημόσιον ἀναφέρει. quaecunque ex hostibus spolia per virtutem obvenerunt ea lex iubet ▸
esse PUBLICA fieri
PUBLICA esse
, ita ut non modo privati eorum domini non fiant, sed ne ipse quidem imperator exercitus: verum quaestor illa accipit, et vendita in publicum refert.
▸
Unde et Modestino auctore is qui praedam ab hostibus captam surripuit peculatus tenetur. At non est peculatus nisi in re aut publica
▸
aut sacra, aut religiosa. Tenentur huius criminis primum milites, quorum scilicet sacramento Polybius inter alia istud dicit contentum fuisse, nihil se ex praeda interversuros. quo pertinere creditur illa formula: In magistratu C. Laelii C.F. Cos. L. Cornelii P.F. Cos. in exercitu decemque millia passuum prope furtum non ▸
faciam
facies
dolo malo, solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos. Extra hastam, hastile, ligna, pabulum, utrem, follem, faculam, siquid ibi inveneris, sustulerisve, ▸
qu
QUOD TUTUM NON ERIT, quod pluris nummis argentei erit, uti tu ad C. Laelium C.F. Cos. L.ve Cornelium L.F. Cos. sive ad quem eorum ius erit ▸
proferas
proferes
, aut profitebere in triduo proximo, quicquid inveneris, sustulerisve dolo malo, aut domino suo cuium id censebis esse reddes, uti quod recte factum esse voles.
Quanquam nec nego verba ista latius patere. Verumtamen et praedam deferendam fuisse apparet.
Unde Plautus Bacchidibus: Nunc hanc praedam omnem iam ad Quaestorem deferam.
Invidiam peculatus Verri auget Cicero quod signum sustulisset, et quidem captum de praeda hostium. Ipsi etiam Imperatores, ut notat Halicarnassus, hac lege tenebantur.
Itaque M. Tullius Cicero Imperator in bello Parthico ad Sallustium in haec verba scribit. De praeda mea praeter Quaestores urbanos, id est populum Romanum, teruncium nec attigit nec tacturus est quisquam.
Et quidem hoc ipso crimine peculatus ob praedam supressam, Camillus et L. Scipio, aliique viri nobiles accusati, damnatique sunt: Et Coriolanus quod contra leges et instituta maiorum praedam militis divisisset: Romulus autem et Veturius Consules quia praedam ipsi non per quaestores vendiderant. M. etiam Cato in oratione quam DE PRAEDA ▸
MILITIBUS DIVIDUNDA
scripsit vehementibus atque illustribus verbis de impunitate PECULATUS, ut inquit Gellius, atque licentia ▸
conqueritur
conquestus est.
Unde illud affertur: Fures privatorum furtorum in nervo atque compedibus aetatem agunt: FURES