Sed et multis aliis de causis evenire idem potest. Saepe enim videmus a veris dominis citari omnes, quicunque super rebus possessis movere velint controversiam quo sint ipsi in posterum securiores. Verum igitur est privato in bello praedam non excludi. Nam et bellum illud quod Abrahamus adversus Regem Chodorlomarum eiusque socios gessit privatum non fuisse probatu sit difficile, ex quo tamen ille nihil veritus est praedam abducere.
Constat ergo acquiri: sed cui in bello privato videamus. Cum autem id, quod agit principaliter sui maxime causa ▸
Certum autem est ex eo quod e debitoris substantia ▸
Nec obstat quod non ipse susceptor possessionem apprehendat suo corpore. Apprehendit enim per alios aut subditos aut auxiliatores. Et de subditis quidem res expedita est. Per filios enim perque servos quasi nostri corporis partes omni ratione acquirimus: ▸
Sed per auxiliatores, hoc est sui iuris homines ▸
Dicendum ergo per liberam quoque personam quae mandatum a nobis habet ut possessionem ita per possessionem dominium acquiri. Qua de re etiam videamus: nam hac sublata positione non dominium in rem, sed actionem duntaxat ▸
Sed alia fuerunt de quibus disputatum est inter veteres iuris auctores, quatenus scilicet possessio talis ignorantibus etiam nobis acquiratur, et quatenus accedente scientia procedat usucapio. Severus autem ad haec etiam regulam produxit, neque sola ut inquit utilitatis ratione sed et iurisprudentiae.
Possessio, ut in principio attigimus ex duobus est ex animo et corpore. Ab animo agendi initium esse debet, unde naturaliter nec infans primae aetatis nec furiosus nec quisquam qui non vult, possessionem acquirit. Animo autem ad ▸
Hoc autem in operis bellicis eo certius colligitur, quia istae quod occupant aut ut sibi occupant, aut ut ei qui bellum suscepit: Et si quidem ut susceptori, deest illis animus sine quo non possidetur: sin ut sibi, nullam habent ipsae causam per se contra adversarium: et sic non acquisitio foret sed rapina aut furtum. Nam praedam sine causa crediti procedere negavimus.
Primo igitur iure non subditi, non auxiliatores, sed ipse BELLI PRIVATI AUCTOR PRINCIPALIS PRAEDAM ACQUIRIT USQUE AD IURIS SUI SATISFACTIONEM. Rei
Sicut igitur praedam postquam mihi facta est propria aut donare alteri aut in solutum dare possum aut quovis modo alienare, sic etiam dare alteri acquirendam. Quod cum fit is rei gestae ordo est, ut opera illius ad me praeda perveniat, nullo tamen momento penes [me] substitura, sed in ipsum continuo
Sequitur consideratio acquirendae praedae ex bello publico: in qua sane eo maiorem a nobis ipsis diligentiam exigimus, quia posteriores Iurisconsulti secuti Canonum interpretes ea quae sunt consuetudinis et quidem minime universalis quas[i] primarium ius gentium retulerunt: Et quidem ita praepostere ut cum saepe legissent in Iure Romano capta capientium fieri, in Canonibus autem distribui praedam publico arbitrio, alii post alios dixerint primo fieri capta singulorum manu capientium, sed tamen assignanda duci qui distribuat inter milites. quod quidem rationem nullam habet.
Nam singuli illi capientes cum causa destituantur, ut diximus, sicut in privato, ita in publico bello non possunt acquirere. In utroque enim eadem obtinent. Primum cum pertineant ad rempublicam belli susceptricem damna et impensae quae a subditis sociisque tolerantur, ut alibi dictum mox planius explicabitur, haec summo privilegio ▸
Ex his novam colligemus sententiam capta bello publico, reipublicae fieri suscipien- tis donec ipsi satisfactum sit. Quanquam cur novam dico? Apud Isidorum inter alias quae apud illum sunt aevi doctioris reliquias hoc etiam legimus: in iure militari versari praedae decisionem, et pro personarum qualitatibus et laboribus iustam divisionem: item Principis portionem. Quae verba examinanti liquido apparet ius ibi describi non τὸ τῶν συναλλαγμάτων διορθωτικόν hoc est quo reguntur contractus aequalitate ea quae est secundam quantitatem, sed τὸ διανεμητικόν quo distributiones fiunt non secundum quantitatem, sed secundum proportionem, sive Geometrica aequalitate:
Hoc autem ius distributivum, ut vocant, locum non habet inter partes, nec a partibus ad totum, sed a toto ad partes, dignitate scilicet et relatione ad totum differentes. Quare nec in aliis rebus versatur quam quae communes sunt seu publicae. Unde intelligitur in bello publico praedam naturaliter esse publicam, ante distributionem. Nec alia fuit Ambrosii sententia dicentis ex disciplina militari esse ut Regi serventur omnia. Regem enim cum dicit eum intelligit, qui vices gerit Reipublicae. Addit autem iustum esse ut his qui in adiumentum societatis fuerunt pars emolumenti tribuatur, ut merces laboris. Iam vero merces nondum nostra est, sed nobis debetur et undecunque solvi potest.
L.
Quod ergo de filio et servo in bello privato idem de civibus in publico dicemus. Sunt enim non minus subditi, et quiddam ipsius reipublicae qua tales sunt. ▸
In sociis etiam ex mandato acquirentibus nihil hic diversum est ab iis, quae de privato bello diximus.
Caeterum qui dictum illud de bello captis ita exponunt ut primario gentium iure singulorum occupantium fieri velint uno argumento refelluntur. Illud enim ius gentium, quod ▸
naturae dici potest, nullam habet causam in acquisitionibus distinguendi inter res mobiles et immobiles: unde quo modo margaritae eodem insula in mari nata fit ▸Hoc autem quod ratione demonstravimus omnium etiam gentium assensu, omniumque temporum memoria comprobatur: ius praedae scilicet non esse penes singulos occupantes, sed penes rempublicam eiusve Principem aut belli ducem, quatenus ius istud a republica acceperunt. Apud Hebraeos videmus praedam ad duces perlatam, neque his ▸