Tantumdem ergo in bello publico et in privato consequimur. quod si omnes fatentur, quo ista distinctio? Illud forte in causa est quod nonnulli velle videntur bello privato capta venire in calculum, publico autem acquisita non compensari cum debito principali, et quamvis damnum excedant manere penes occupantem. Sed illi non satis intelligunt praedam omnem quae capitur extra persecutionem rei et damna retineri posse in paenam, quam offendens respublica offensae debet: Nec posse eam excedere: et quod iustam paenam excedit, id reddi ▸
Idem vero cur in bello privato concedi non debeat iuxta ea quae modo et latius antea diximus, rationem nullam video.
Conveniunt ergo hactenus ius praedae publicum et privatum: quae tamen subtilem aliquam differentiam recipere non est dissimulandum. Nam quod subditorum ratione qui bona fide bellum administrant res captas, ▸
Alterum discrimen intelligetur siquis consideret quid a republica privati differant. Neque enim numero, ut arbitror, illud definiri potest. Nam privati totidem quot ad civitatem constituendam sufficere possint, fortuito undecunque concursu conglobati nihilo plus iuris ▸
Defectum autem commode satis, ut videtur in momentaneum et in continuum distinximus. Nam cum defectus est momentaneus, leges ut primum possunt reconciliandae sunt. Quare quod iidem illi Doctores dicunt in bello privato ultionem non permitti, captivitatem non usurpari, et similia, ratio ipsa et locorum diligens collatio et quae supra dicta sunt demonstrant intelligenda de bello privato ob defectum iudicis momentaneum.
Huc etiam ▸
Sed hoc etiam casu ▸
Caeterum si iudiciorum continua sit penuria, ut puta si locus in nullius sit iurisdictione, hic cum plane veniatur ad ius illud naturae quod nondum institutis iudiciis ubique fuit, statim hostis ab hoste capta ad modum crediti velut se iudice acquirit.