A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

CAP[UT] X.
QUAESTIO IX
CUI PRAEDA ACQUIRATUR
ART. I. IN BELLO PRIVATO
ART. II. IN BELLO PUBLICO.

COROLL. QUATENUS PRAEDA HIS ACQUIRATUR QUI SUIS IMPENSIS, DAMNIS, PERICULO, SUORUM MINISTRORUM OPERA NULLA PACTA MERCEDE BELLUM PUBLICUM GERUNT.

RES hostiles recte eripi recteque acquiri posse, satis ut arbitror demonstratum est. Manet una controversia propria nostrae ▸

definiti
disceptationi, quis ▸
sit re
fiat rerum bello captarum dominus. Naturalem autem ordinem et hic servabimus ut prius de privato loquamur, posterius de publico, quod ad perspicuitatem non parum confert.

In commune autem ex his quae iam dicta sunt ▸

hoc
sciri potest, eamdem esse naturam eorum quae bello et quae in causam iudicati capiuntur: nam sive publica accedit auctoritas nihil a forensi exsecutione bellum differt, nisi quod ob potentiam adversarii armis agendum est: ▸
et cum
sive
privata necessitate pugnatur palam est ad ius illud rediri, quo unusquisque suus iudex erat.

Nemo igitur recte dominus fiet praedae, nisi qui ius, hoc est causam crediti habet. Omnino igitur eradicanda est ex hominum animis falsa opinio, quae velut sublata omni inter hostes humana societate, quidquid illorum fuit, exemplo τῶν ἀδεσπότων,

hoc est
rerum vacantium in medio positum vult occupanti.

Quanquam enim multae sunt veterum sententiae quae huc inclinent,

cum venationi comparant genus istud acquirendi, nec aliud significare videntur sententiae, quas ad asserendum ius praedae ex oratoribus et philosophis initio allegavimus,
et inter
ipsos
iuris auctores Paulus res bello captas illis accensere videtur, quae nullius sunt, atque adeo primo possessori quaeruntur, negari tamen non potest, quod ne interpretes quidem nostros latuit, esse dissimilitudinem haud exiguam inter ea quae nullius dominio subiecta ▸
nunquam
unquam
fuerunt, et ea, quae ad hostes pertinuisse confitendum est.

Nam si tanto plus odiis quam naturae largimur, ut legem quae alieno abstinere vetat inter hostes abrogemus, nihil obstat quominus et pactorum fidem tollamus, et ▸

omnia quae belli dicuntur iura
omne illud, quod fas armorum dicitur:
quorum utrumque iniustum esse Socrati in primo Politico disputanti credimus. Nec effugit Philosophorum notam Pindarus cum dixisset: χρὴ δὲ πᾶν ἕρδοντ' ἀμαυρῶσαι τὸν ἐχθρόν: Quidvis facere oportet ut inimicum perdas.
Ego
et
Tullium audio: Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda a quibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Et te secunde Romule, qui cum ludimagistrum remitteres: Nobis aiebas, et Faliscis quae pacto fit humano societas non est: quam ingeneravit natura utique est, eritque: sunt et belli sicut et pacis iura.
Nec alio magis nomine Fabricium laudat Seneca, boni exempli tenacem: quod difficillimum est in bello innocentem: qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas.

Tollit

bellum
communionem civilem, non illam humani generis. Manet igitur ▸
in bello
etiam lex quarta, nisi quatenus secunda praevalet. Secundae autem vis ut diximus in quinta etiam et sexta includitur. Unde sequitur rem hostilem nisi ob debitum acquiri non posse,
hoc est praeter possessionem debere causam accedere,
quod quanquam alibi demonstratum est hoc tamen loco repetere non abs re fuit.

De praeda igitur belli privati cui quaeratur videamus. Sed quisquis hoc quaerit, is primum illud ponere videtur ius aliquod praedae ex bello privato oriri: quod interpretes plerique Canonum et legum, et qui belli iura tractarunt videntur negare. Aliquoties iam diximus non esse cur nobis semper placere debeat illorum sententia, qui contenti iuris civilis cognitione ea quae iurisgentium sunt ex veris principiis discere supersederunt.

Et meretur hic observari ratio definiendi quae a Fabro affertur. Is enim iccirco non putat ex bello privato praedam nasci, quia nusquam hoc in iure scriptum habeatur: quasi vero quae in corpore legum Romanarum continentur non ad ius praecipue civile pertineant, ita ut multa in illis praetermittantur, quae communis ratio melius, quam ulla auctoritas diiudicet. Sed cur non inveniatur haec nostra quaestio dictu facile est, quia Romani imperii ea maiestas idque virium fuit, ut penuria iudicii, continua sane, cuius in bello privato vim esse maximam diximus, vix unquam laboraretur.

At si definiendi veras rationes inquirimus, quid est certius, quam in bello id omne licere quod ad iuris exsecutionem necessarium est: tam in privato, quam publico? Atqui necessarium est, si debitum consequi volumus acquirere nos rem hostilem, hoc autem est illud ipsum, quod praedam vocamus: nisi quis forte eum qui privatim nos oppugnat hostem dici non vult, nec quod sic quaeritur praedam. de quo etsi

pertinaciter
nolim digladiari, dummodo de re constet, multum tamen ad rem extricandam pertinere arbitror in iure eodem nominibus uti non diversis:

Et si diligenter illorum quos diximus iurisconsultorum sententias scrutamur parum aberit, quin sono ▸

diversa,
differentia, re eadem dicere videantur. Ita enim docent, bello privato si iudex desit posse nos pro recuperatione rerum nostrarum et his quae nobis debentur etiam ex intervallo capere res adversariorum pretio tenus aequiparabili. Si pro cunctis quae nobis debentur, utique et pro damnis et impensis ad iuris consecutionem factis:
imo pro periculis etiam, lucroque cessanti, sive damno extrinseco et omni eo quod interest, ut tradunt Theologi in hoc argumento
: nam haec etiam iudex, si quis daretur, insonti adiudicaret, cum par sit cuncta in eius odium vergere qui malo causam dedit. Imo etiam pro his quae ex delicto debentur. Nam et in iudiciis fur in duplum aut quadruplum, in triplum raptor bonorum ei qui spoliatus est condemnatur. Etiam iniuriae penditur aestimatio: similesque paenas aut laesae parti, aut accusatori leges deferunt.

Et hoc est quod Boethius interrogatus si cognitor resideret, cui supplicium inferendum putaret, eine qui fecisset, an qui pertulisset iniuriam, respondet non ambigere se, quin perpesso satisfaceret dolore facientis.

Nimirum, ut recte quidam in doctrina de bello scripsit, damni nomine iuxta Aristotelem omne id comprehenditur quod mali rationem habet, in quo genere est etiam accepta iniuria.
Contrarium igitur lucrum, quod boni habet rationem, iusta scilicet vindicta, parti laesae naturaliter convenit.
Qua de re alibi disseruimus.▸
Si ergo