IUSTITIAE fruendae causa bella a piis geruntur: quae ut egregie Polus Lucanus philosophus explicabat eadem in societate pax dicitur, in subditis vero adversus imperantes promtum obsequium.
De priori, quod ad voluntarie agentes pertinet, prius videamus. Pax igitur fructus iustitiae est: et Plato leges cum verae iustitiae gratia, et cum pacis ergo institutas dicit, idem significat. Vult Cicero ita bellum suscipi ut nihil aliud quam pax quaesita videatur. Sed alibi pacem non dicit esse dicendam eam quae pactio sit servitutis, sed tranquillam libertatem.
Non igitur pax qualiscunque bellanti proposita esse debet: sed ea demum, quae iusta atque honesta est. Nam alioqui frustra bella susciperentur, quae tum fere necessitas exprimit cum dantur, ut ille ait, iura armis saeviora.
Cavenda igitur pax monente Tullio quae insidias contineat.
Quis est bonus, inquit Cicero, qui facit nihil nisi sua causa? Tamen in hoc bono alieno etiam suum appetitur: interest enim securitatis omnium arceri iniurias, ne qui eas faciunt hoc ipso validiores aliquando in nos etiam exsurgant, aut alii invitentur si impunitatis multa exstent exempla. ▸
Illud etiam notatu non indignum est sicut rempublicam diximus bellum saepe suscipere publicum pro privata utilitate civis, ita et civem pro utilitate publica arma sumere, quod interdum accidit cum oppressa respublica se totam vindicare non potest. Fecit hoc Nasica adversus Gracchum, cuius quidem ▸
Praeterea omnes qui ob ius alienum bello decertant necessario ius suum ad consequenda damna et impensas cum eo coniunctum habent. Damnamus igitur omnes illos qui ἐκ πλεονεξίας ▸
Absit igitur a republica, magistratu, privato, ▸
Nam in subditis, ut dicere occaepimus, obsequium spectatur, quod in Iure Pontificio Gregorii verbis exprimitur: Summa militiae laus inter alia bona merita haec est OBEDIENTIAM reipublicae utilitatibus exhibere. Quare et ab his abesse debent ea quae ▸
Sunt autem istis vitiis affines fere mercenarii, ut Plato ex Tyrtaeo probat, qui scilicet sola spe lucri ▸
Iniquum enim esset ▸
Sed ▸
Prudenter itaque Scholastici bonam intentionem non requiri ad licite retinenda quae bello obvenerunt, sicut nec exsecutio quae fit iudicis iussu ex animo censenda est exsecutoris. ▸