A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Inter LEGITIMOS igitur hostes iura ista obtinent, ut in constitutione Severi exprimitur. illos autem legitimos, sive iustos esse diximus, qui probabilem magistratuum auctoritatem sequuntur: caeteros autem nihil a latronibus differre, a quibus capta dominum non mutant, nec postliminio indigent. ▸
Neque vero inter arma
Quare cum in bello civili vix possit utrinque contingere aequa auctoritas, aut etiam quia non eo modo cives quo respublicae in hanc alienationem consenserunt, neque vero ratio eadem est, cum pace constituta facilius inter illos iudicia procedant, his de causis id quod diximus in externis duntaxat bellis non etiam in civilibus locum habet. In externis igitur capiendo acquiritur, hoc est ex consensu illo nationum universali, accedente possessione, non quidem ambigua, sed tuta quodammodo et secura. Nec enim prius dominium amittere videmur, quam cum rei persecutio cepit esse difficilis ita ut non facile speretur recipi posse. Id autem in iure militari contingere tunc intelligitur cum res intra praesidia, finesque hostium perducta est. Alii hoc non loco sed tempore definiendum putaverunt, ut scilicet viginti ▸
et
quatuor horarum spatio dominium amitteretur, qui dies est civilis. minus quidem recte, ut ▸
nobis videtur
ego arbitror
, nisi quod in mari ▸
eq
captis navibus hoc ipsum non sine ratione receptum videtur. Iure igitur gentium, non illo naturali sed positivo, et quasi de pacto, saltem inter plerosque populos inito,
IUSTA
RERUM ▸
MOBILIUM
BELLO ▸
ACQUISIT
publico
externo
CAPTARUM ACQUISITIO ▸
UTRINQUE
UTRAQUE
EX PARTE RESPECTU SUBDITORUM DATUR, IUSSU SCILICET PRAECEDENTE CUI RATIO
PROBABILIS
NON REPUGNET.