A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Primum igitur socius ex facto socii ▸
itaXXX
quod
obligatur, id facto ipsius accidit, hoc est re ipsa, non quasi ex conventione. Nam si debitum rei respicimus optime et ex aequitate naturali a theologis traditum est causam aequalitati praestare omnes debere, qui causam aliquo modo inaequalitati praestiterunt. Praestitisse autem dicuntur, non hi tantum qui ipsi auferunt aut detinent, sed et alii qui ablationi iussum, consilium, consensum, operam praestant aut qui postea impediunt quominus fiat restitutio. Omnes autem socii aut hoc, aut illud faciunt: quare necesse est in solidum singulos obligari, quorum auxilio pars iniqua audacior, altera timidior redditur: quod in bello universim considerato perpetuum est. Sin ad poenam convertimur, etiam hac obstringi eos certum est, qui delinquentes ope, consilio firmant, et quidem eadem qua principales: nam et ipsi delinquunt.
▸
Primum igitur
Ex facto magistratus respublica obligatur,
tanquam ex conventione
ut qui magistrum, aut institorem praeponunt. ▸
idque
interdum
etiam ad paenam: tenentur enim, qui tales sibi praefecerunt unde alii acciperent iniuriam. Nam quasi in dolo versari videtur, qui homini minus idoneo credidit.

Non igitur immerito plane:
Quidquid delirant reges plectuntur Achivi.
Neque ratione caret, quod Hesiodus conqueritur:
ὄφρ' ἀποτίσῃ
δῆμος ἀτασθαλίας ▸

βασιλήων
βασιλέων
,
impia regum
Ut peccata luat Populus.

Fitque hoc ipsum Deo auctore, qui non raro ob Principum delicta populum punivit, cuius rei insignia sunt exempla. Beati Iustini est: πικροτάτη τιμωρία τῶν ἡμαρτηκότων ▸
βασιλήων
βασιλέων
τιμωρία τοῦ λαοῦ: acerbissima peccantium Principum paena est paena populi. Ambrosius etiam: Regum lapsus paena populorum est: sicut enim eorum virtute servamur, ita etiam eorum errore periclitamur.

Deinde vero obligatur respublica ex facto civis, non quidem simpliciter, sed si ipsa ius non reddat; ita enim litem facit suam. nam et ratum habendo non minus quam mandando obligamur.

Qua de causa Scyrios olim ab Amphictyonibus damnatos legimus, quorum nonnulli impune piraticam exercuerant.
▸
Etsi hac specie
Hac etiam specie
▸
dici potest
civitas ▸
tam
non alieno ex facto
simpliciter
▸
obligari
obligatur
, ▸
quam suo
cum suum accedat
, non modo quia ius suum consequi alterum impedit, verum etiam quia peccat adversus ▸
nonam regulam
officium suum ex nona regula
, quae externis non minus quam civibus iudicia iusta reddenda indicat.

Certum autem est eum qui non prohibet id quod prohibere et potest et debet ad id quod interest teneri. Et hoc cum in debitis caeteris tum et in paenariis locum habet. Quo et Hesiodus respicit: πολλάκι καὶ ξύμπασα πόλις κακοῦ ἀνδρὸς ἐπαυρεῖ·
Saepe luit populus poenas unius iniqui.
Quod egregie Proclus explicat: ὡς ἐξὸν κωλύειν μὴ κωλύουσα τὴν τοῦ ἑνὸς πονηρίαν: quia civitas cum prohibere possit unius malitiam non prohibet, additque exempla duo alterum illud quod et Horatius annotavit▸

,
Ex initio Iliados de Agamemnone: alterum vero▸
:
de Graecorum classe exusta Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei. quia scilicet populus non demonstrarat indigne se ferre illorum flagitia. Hinc expiationes.

Sed nos ▸

i XXXX
Sacris in litteris argumenta habemus admodum illustria Deo hoc placere, ut impunita singulorum peccata a populo luantur.
Rationem reddit Agapetus in Paraenetico ad Iustinianum: ἴσον τῷ πλημμελεῖν τὸ μὴ κωλύειν τοὺς πλημμελοῦντας λογίζου. κἂν γάρ τις πολιτεύηται μὲν ἐνθέσμως, ἀνέχηται δὲ βιούντων ἀθέσμως, σύνεργος τῶν κακῶν παρὰ θεῷ κρίνεται. Idem delicto ▸
ius XXXXX
habe non prohibere delinquentes. Nam et si quis caetera iuste rempublicam administret, toleret tamen viventes iniuste, adiutor malorum apud Deum iudicatur.

Praeterea vero ex facto reipublicae cives singuli obligantur: ▸

ut enim respublica magistratum, ita rempublicam constituunt singuli.
▸
Estque
Est enim
illud ▸
naturalis
naturali
aequitati consentaneum, ut cum ex ea societate commoda captemus etiam incommoda patiamur. Varia hac de re iuris civilis interpretes: sed ex iure civili.
Nam cum universi et singuli natura non differant humano commento et ex civium consensu distingui coepere. Ius autem gentium tales differentias non recipit, parique loco habet universitates publicas et privatas societates. Privatarum autem societatum constat eam esse rationem, ut quod ipsae debent, id a sociorum singulis exigi possit.

▸

Nobis qui rationem sequimur ducem illud ▸
constat
apparet
Praeterea apparet illud
non minus a singulis rempublicam constitui, quam a republica magistratum: itaque eodem modo teneri, etiam cum de ▸
paena
malefacto
agitur, ▸
pecuniaria scilicet
ad damnum resarciendum.
( Nam capita civium innocentium absit ut
ἀντίψυχα sive
rei publicae delictis obnoxia dicamus, praesertim cum ipsa per se puniri possit. Nam et capite minui potest cum fit tributaria quod divino iure constitutum est, et perimi quodammodo,▸
cuius
πόλεως γάρ ἐστι θάνατος ἀνάστατον γενέσθαι· Mors est urbis vastari funditus: quod Carthagini aliisque accidit quibus hostile aratrum impressum est dissolutumque corpus civitatis.)

▸

Illae autem paenae, quae debet respublica, nihil est quo minus a
▸
CorporaXX?
Poenae autem pecuniariae, quas debet respublica, videntur a
subditis expeti posse, ut quibus sublatis tollatur etiam respublica.

▸
Optimo
Affirmat Thomas paena damni pro altero affici eos qui ▸
pars
id quod sunt alterius sunt et veluti partes, quod ▸
si
non minus in subditis, quam in filiis et servis obtinere debet.
Atqui sicut diximus plerumque sunt extra culpam. Verum quidem: sed ▸
egregie
docent iidem
scholastici imponi paenam numquam sine culpa, saepe tamen sine culpa eius qui punitur, non tamen sine causa, quae hic est evidens.
Et haec est sola ratio quae Repressalias sustinet non proximis duntaxat saeculis sed priscis etiam gentibus usurpatas pignorationum et ἀνδροληψιῶν vocabulo: quod enim civis mihi debet, hoc debet respublica ius non reddens, et quod respublica hoc cives singuli: ▸
ut
quod Bartolum non fefellit.

Accedit commoditatis ratio quia creditores aliunde ius suum consequi facile non possunt, ipsis autem civibus inter se minus incommodum est actionibus experiri, et quod quisque damni passus est, ab eo reposcere, qui in culpa fuit.
Breviter,
ut materiam forma restringat,
EATENUS BELLUM AB AGENTIBUS VOLUNTARIE IUSTE GERITUR QUATENUS
INTRA
ID IUS MANET QUO DE AGITUR INTRAQUE PERSONAS EI IURI OBLIGATAS.

Hoc ipsum subiectis speciebus clarius explicari potest, praesertim in subditis hostium

publicorum
, de quibus maxime disputari solet inter iuris bellici auctores.
Quatenus ergo verum sit Euripideum illud videamus:
καθαρὸς ἅπας τοι πολεμίους ὃς ἂν κτάνῃ
Purus piusque est quisquis hostem occiderit.
▸
Ex hac enim similitudine ius praedae apertius fiet.
Et num recte Tacito dictum: in pace causas et merita spectari: ubi bellum ingruat innocentes ac noxios iuxta cadere. Ex hac enim similitudine ius praedae apertius fiet.

Ad corpus ▸

igitur
quod attinet, offendi ex legibus primi ordinis, quae animum adversarii non respiciunt, subditi hostium omnes possunt, qui iuris nostri exsecutioni resistunt, scientes sive ignorantes. faciunt enim iniuriam quamquam non iniuria.

Hoc divina lege expresse confirmatur, quae in expugnatione ▸

n
urbis puberes omnes interfici iubet, quorum multi non possunt non esse innocentes.

Idem contra in urbis defensione erit: nec reus est mortis alienae, qui cum suae possessioni murorum ambitum circumduxit, aliquis ex ipsorum usu percussus interiit: Augustino auctore. Quodsi erunt nonnulli, qui ab hostium ▸

corpore
universitate
separari possint neque exsecutionem nostram impediant, his sane quod ad corpus attinet omnino parcendum est. Cicero: tum ii qui armis positis ad imperatorum fidem confugiunt, quamvis murum aries percusserit, recipiendi sunt.

Nec alium sensum habet, ▸

to
virorum quidem eruditorum sententia id quod Celsus scripserat, recipi a nobis transfugam iure belli, eum ▸
qu
scilicet qui hostium partes deseruit.

Sicut autem in dedita urbe omnibus, ita in ea quae expugnatur, quantum fieri potest illis ▸

parci
▸
parcendum est
parci
, quorum corpora exsecutioni nostrae non obstant, aequitas praecipit, et lex Divina certissima aequitatis magistra. Negat igitur Seneca in Tragoedia feminam hostis nomen capere. Negat se Camillus arma habere adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur. Et Alexander: Cum captivis et feminis bellum gerere non soleo: armatus sit oportet quem oderim. Et merito de captivo adiicit
Falso enim et Aeacidarum more praeferociter ille:
Lex nulla capto parcit aut poenam impedit:
Et qui respondet,
Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor,
non satis dicit. Vetat enim hoc lex et quidem sanctissima Naturae, quae homini homine prodige utendum negat.
Seneca: aequi bonique natura parcere etiam captivis iubet.
Hostem pugnantem, inquit Theologus, necessitas deprimat non voluntas. Sicut bellanti et resistenti violentia redditur, ita victoriis capto misericordia debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.

Unde et apud Euripidem Eurystheus negat puras fore eius manus qui ▸

sibi
ipsi
non parceret cui belli fortuna pepercisset.

Eodem fere loco agricolas haberi convenit, inermes scilicet et qui patentes campos inhabitant, paratique sunt armis cedere. Nam in istos quorsum saeviatur, cum non sint belli mora, sed, ut ▸

Pompeius
Pollio
dicebat, praeda victoris?

Aliud ergo erit, si ▸
no
non impedita agricultura hostes redderentur fortiores.
Et haec quidem de subditis bonae fidei, hoc est qui ▸
culpari
culpam
nullam admisere, dicta sunto.
Sapiens, ut apud Senecam est, hostes dimittit salvos, aliquando etiam laudatos, si HONESTIS CAUSIS, pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum accincti sunt.
Nam nocentes ▸
etiam post victoriam
omnino
puniendi sunt▸
:
ex lege quinta: cuius legis ius non item sicut alterum illud cum victoria cessat, quod cuivis paulo rem penitius introspicienti patet. Isti igitur etiam corpore poenam subire debent, si modo delictum tale supplicium desiderat: qua in re non aliud in bello, ▸
quam
aliud
in forensi iudicio statuendum est.

Egregie Plato hactenus in bello dissidium probat μέχρις ὁῦ ἂν οἱ ἀίτιοι ἀναγκασθῶσιν ὑπὸ τῶν ἀναιτίων ἀλγούντων δοῦναι δίκην, donec ii qui in culpa fuerint cogantur innocentibus qui priores dolore affecti sunt paenas luere.
Gylippus in oratione contra captivos Athenienses apud Siculum ab his qui malitia et cupiditate sua in clades inciderunt frustra fortunam accusari dicit, frustraque affectari supplicum nomen. Servari enim ista praesidia hominibus, quorum cum purus esset animus sola fortuna peccavit. Nam qui istius essent iuris auctores, infelicibus misericordiam, per iniustitiam delinquentibus poenam prop[os]uisse: Deinde concludit: διόπερ ἑκουσίως ἑλόμενοι πόλεμον ἄδικον εὐψύχως ὑπομενόντων τὰ τούτου δεινά: quare cum BELLUM INIUSTUM SPONTE incaeperint, ▸
eius
eiusdem
infortunia fortiter ferant.
Eumdemque in sensum Themistius deberi dicit casui veniam, errori castigationem, iniquitati paenam. In tertio autem genere eos ponit, qui rebellionis fuerunt auctores, in secundo, qui impetu quodam belli abrepti sunt, in primo, qui parti ▸
victrici creditae
tum forte validiori
succubuerunt.

Sicut de Atheniensibus dicit Velleius, eos Mithridatis temporibus ab inimicis oppressos, oppugnatos ab amicis, et animos extra maenia, corpora necessitati servientes intra muros habuisse. Quo exemplo probari potest illorum distinctio qui alios esse hostes dicunt, alios apud hostes.
Ad hunc igitur modum victor Iudicis nactus potestatem animadversionem temperabit.

Et de corpore hactenus. Ad bona vero quod attinet, cum satis alibi sit explicatum eripi ea posse ad propulsandum periculum, quod vitae aut rebus imminet, acquiri vero ex causa debiti, quorum illud ex ▸

prioris
primi
ordinis hoc ex tertii legibus descendit, quid hic in subditis statui debeat visu non est difficile. Subditos enim quatenus ius nostrum etiam innocentes impediunt, bello subiici ante dictum est. Facultatibus autem suis impediunt nos omnes etiam qui ipsi non militant, cum tributa conferunt, ▸
qui
quibus ea parantur,
quae nos in vitae adducunt discrimen, neque tantum ▸
imfxx?
vetant
nostra recuperare, sed ▸
nova etiam
nova insuper
cogunt amittere. His igitur ▸
privari ill
privandi
sunt, si modo aequum non est nos cum iuri nostro insistimus eius rei paenas ferre: neque distinguenda est subditorum conditio, cum hae leges, ut aliquoties repetivimus, animum adversantis non respiciant, sed factum.

Sed non ipsis duntaxat extorqueri, verum et nobis easdem res applicari posse ita colligitur, quia sive ab illis subditis raptae sunt, quos aut ob noxam

suam
aut causam quamvis aliam obstrictos nobis privatim habemus, nihil est iustius quam armis repeti quod aliter non potest, sive respublica est quae in nos deliquit, aut alio nomine in aere est nostro, cum iam constet subditorum ▸
arma
bona pro republica obligari, quominus et haec in solutum capi possint nihil vetat: dum tamen amplius nihil sumatur quam nobis debitum est, in quo et damnorum restitutio et sumtuum continetur.

Haec autem causa etiam post victoriam manet, cum prior illa sublata est, ad periculi propulsationem. Neque enim alio fine bella gerimus, quam ut ius nostrum victoria consequamur.
Livius: Ubi omnia ei qui armis plus potest dedita sunt, quae ex iis habere victor, quibus multare eos velit, ipsius ius et arbitrium est.

Omnes igitur subditi

et semper
spoliari poterunt: occidi non item: Nam ▸
et cum
si
periculum nostrum adspicimus, multi sunt, qui vi corporis nobis ▸
non
nihil obstant, quorum ideo corporibus vim aliquam inferri nihil profuerit: at bonis nemo non hostium nobis nocet, ut maxime non velit.

Sin ad ius crediti convertimur, obligata sunt pro republica subditorum bona, non autem corpora. Unde et in Repressaliis cum ereptio rei permittatur, prohibetur offensio personae. Non valet igitur ductum a rebus ad personas argumentum. Non enim cui minus aliquid licet statim et quod maius est permittitur.

Huius autem sententiae, quanquam rationes minus apud alios exploratae sunt, auctores habemus et Theologos omnes et Legumperitos: Tradunt enim id quod dicitur praedam iusto bello capientis fieri de bonis intelligendum non eius modo qui iniuste pugnat sed omnium ipsius subditorum ▸

et valitorum (ita loquuntur)
non feminis, non infantibus exceptis,
donec iuste pugnanti de debito suo vel iniuria vel offensione illata, vel damno sibi suisve dato atque eo quod intersit omnino satisfactum sit, hostisve paratus sit satisfacere; aut iuri se pariturum offerat.

Neque de caetero hic spectari num persona sit innocens ▸

inter alios
Caietanus et inter
Hispanos Covarruvia testatur. Et alter Hispanus, si hostes nolunt restituere res iniuria ablatas et non possit qui laesus est aliunde commode recuperare potest undecunque satisfactionem capere, sive a nocentibus sive ab innocentibus, ita ut non MERCATORES, non agricolae excipiantur.

Ita ille: quod autem alii hac etiam in parte navigantibus et mercatoribus temperandum putant, id ita ipsi explicant, ut navigantes eos comprehendant qui vi tempestatis alienum in littus abripiuntur, et mercatores externos duntaxat, publicasque ad nundinas venientes. ▸

quae cum huc nihil pertineant frustra disputemus.
Mercatoribus autem subditis ne Repressaliae quidem abstinent.

Et haec vera sunt, nisi aut personis quibusdam, aut ordini hominum

aut loco
sit promissa securitas, pactis aut tacito
utrimque
usu, propter fidem scilicet de qua mox agemus. Ita legimus Indos agricolis pepercisse. Et in concilio Lateranensi praeceptum ut presbyteri, monachi, conversi, peregrini, mercatores, rustici, euntes vel redeuntes, vel in agricultura existentes, et animalia quibus arant, et semina portant ad agrum congrua securitate laetentur. ▸
Quem tamen Canonem Iuris Pontifici
Et hic etiam mercatores tantum extraneos intelligi par est. Caietanus: per mercatores intelligo non negotiatores qui ibi resident, sed illos qui hospitantur, aut transeunt. Quoniam MERCATORES INCOLAS non video melioris esse conditionis, quam artifices. Sed totum hoc Edictum Iuris Pontificii, quod Treugam Canonicam vocant,
doctores usu hodierno receptum negant: neque vero causam perpetuam habet.

Illud autem perspicuae est veritatis, rem alienam, quae ad hostem non pertineat,▸
sed penes ho
hoc autem est nec ad socios, nec ad subditos, etsi penes hostem sit, capientibus non
magis
posse acquiri, quam creditori, rem commodatam
aut furtivam
in bonis debitoris repertam.