Sed hoc commodius expediri non potest quam si videamus quid licuerit unicuique ante respublicas ordinatas. Imperator sane Theodosius in ea lege, cuius verbis paulo antea utebamur, cum iudiciorum ordinem iccirco institutum dicit, ne sibi quisque ultionem permitteret, hoc sentire videtur, priusquam ille ordo institutus fuit, permissam singulis vindictam fuisse: sed hoc immutatum, quia aut sui amore aut alterius odio modus facile excedebatur: nec multo diversum hic obtinere, quam in rei vindicatione et exactione debiti, quae cum olim per se quisque expediret, vitandis quae inde nascuntur periculis, iudicia haberi coepere.
Lucretius quidem clare satis hoc ipsum expressit:
Acrius ex ira quod enim se quisque parabat
Ulcisci quam nunc concessum est legibus aequis
Hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum.
Et ipse Cicero, quem ut video Theologorum praestantissimi hac in parte non culpant, cum ius naturae esse dixisset, id quod nobis non opinio, sed innata vis afferat, inter eius exempla statuit vindicationem, quam gratiae opponit: ac
ne quis ambigeret, quantum eo nomine deberet intelligi, definit vindicationem, per quam vim aut contumeliam defendendo aut ulciscendo propulsamus a nobis et a nostris qui nobis cari esse debent, et per quam peccata punimus. Civilis apud Tacitum: Iure gentium, inquit, poenas reposco.
Lex igitur illa quae maleficos puniri iubet, cum ex Iure naturae sive Gentium descendat, civili societate et lege est antiquior. Quod a Divina Scriptura non videtur alienum, in qua post orbem submersum, cum in una domo reliquiae essent generis humani, civitatem non video, legem video, quae maleficia puniri iubet: Qui sanguinem hominis effudit, per hominem sanguis eius effunditor. Nec forte illud praetermittendum est, quod lex ista alteri legi subiicitur, quae bestias humano usui addicit, quia cum paenarum originem exquirunt Theologi hac comparatione utuntur, ut dicant indigniora omnia digniorum usibus destinari: ita bestias, quamquam a Deo creatas ut essent, homo tamen recte interficit, vel ut ad usum vertat tanquam sua, vel ut tollat tamquam noxia: quorum utrumque eo quo dixi Scripturae loco exprimitur.
Similiter volunt deploratae malitiae homines hoc ipso quod tales sunt, quasi divina humanaque imagine exuta, ad inferiorem ordinem detrudi, inque bonorum usum ordinari, et quodammodo ex personis res fieri, quae et secundum naturam servitutis origo est: Tolli ergo posse tum ne noceant, tum ut ad exemplum usui sint: quod Seneca dixit, ut documentum omnium sint, et qui vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum respublica utatur.
Quod enim de republica dicit, idem de universitate generis humani intelligendum iam demonstrabimus. Bestiarum exemplo ad nocentium poenas etiam Democritus utitur▸
Ex his apparet puniendi causas esse naturales et ex ea lege procedere quam nos primam descripsimus. Quid ergo, nonne puniendi potestas rei publicae propria est? Imo vero ut a republica ad magistratum, ita ad rempublicam ius omne a singulis devenit, collatoque consensu, ut ad regulam tertiam ostendimus, potestas publica constituta est. Quare cum transferre nemo possit, quod non habuit, ius illud antiquius penes privatos fuisse quam penes rempublicam ▸
Quod et cum divina historia consentit. Deus enim qui cuncta creavit in sua perfectione, non rempublicam creavit, sed homines duos. Itaque tantum societas humana erat, civitas non erat. Quare et aucto statim humano genere naturalis ▸
Quod autem iuris initio orbis ante constitutas civitates fuit, idem postea necesse est mansisse penes eos homines, qui iudicia sibi non constituerunt, quibus, ut Seneca loquitur, iura distinguit modus virium.
Alia quidem causa est exsecutionis quae privatis lege speciali permittitur. Nam hic si ad arma veniatur nescio an non publicum potius quam privatum bellum dicendum sit. Respublica enim quasi suscipit et gerendum singulis mandat. Etsi verum est, pleraque illa ex eadem ratione, unde et privatum bellum fluere. Quia enim exempli gratia militibus et exactoribus non facile per iudiciorum ordinem occurritur, iccirco ipsis privatis per leges se vindicandi potestas datur.
Et haec igitur sunt, quae velut vestigia habemus iuris naturalis in puniendo. Sed adhuc dubitari potest, semota republica, quem sibi iustum finem privatus ultor possit proponere. Facile respondebit, qui ex Philosophis didicerit duas esse Respublicas, alteram Orbis, alteram Urbis. Nimirum totius humani generis bonum ab eo spectari, non aliter quam cum serpentem occidit. Et hoc proprie est illud bonum commune, quod ▸
Huius autem boni communis cura aequaliter ad quemvis pertinere videtur, sive ipsi, sive alteri illata sit iniuria: nisi quod suas iniurias exsequi periculosius sit: quia vix est ut iustus modus et finis servetur. Nam fere, ut apud Senecam est, non it sed agitur, qui non mandat ultionem, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit. Ideoque Principes, qui constituto iudiciorum ordine, soli nisi per se vindicari non possunt, admoneri solent, ut ultionem impendant, non dolore, sed exemplo.
Quod autem nunc est in Principibus ideo quia ius civile in aliquo debuit desinere, id in singulis olim fuisse ratio naturalis persuadet. Et quod ante iudicia fuit, idem erit iudiciis quovis modo sublatis, ratione loci aut temporis. Nec aliud mihi spectasse videntur, qui crediderunt Tyrannum, hoc est iuris iudiciorumque oppressorem a privatis recte interfici. In quam sententiam Stoicorum placitum accipi potest, qui affirmant Sapientem numquam esse privatum, quod Nasicae exemplo Tullius probat: quo et Horatius respicit in Carmine ad Lollium: Consulque non unius anni, et quae sequuntur.
Ipse etiam Plutarchus, quamquam alterius familiae, in hac parte non dissentit: sed virum civilem ab ipsa natura ait magistratum designari, et quidem perpetuum, semperque legem ei principatum deferre, qui agat iusta, norit utilia: neque eum tamen hac potestate usurum, nisi cum perfidia aut socordia eorum qui publica munia ex suffragio obtinent rem in periculum adduxit. Caesar, is qui postea Dictator fuit, cum privatus etiamnum esset, piratas, a quibus captus ante fuerat, classe tumultuaria persecutus est, ipsorumque naves partim fugavit, partim mersit: cumque Proconsul negligeret animadversionem in captivos sontes, ipse eos in mare iterum vectus suffixit cruci: quia scilicet et iudex requisitus officium non faciebat, et in mari id nullo piaculo fieri posse videbatur, ubi non scriptis legibus, sed gentium iure vivitur.
Hae rationes persuadebant fieri posse, quamquam raro forte ob imbecillitatem naturae humanae, ut privatus sine peccato aliquem puniat ex naturae lege:
Nec aliter sensisse videntur viri undequaque doctissimi Connanus,
Bellum vero publicum interdum ex defectu iudicii, ▸
Illud interim notandum, quod et supra diximus defervente periculo leges resuscitandas.
Quoties autem ratio temporis patitur, toties quicunque bellum suscipiunt, et in quoscunque ▸
In bellis externis lex illa quam dixi et regula constituunt denuntiationem adeo celebratam in iure belli, de qua non idem veteres censuerunt. nobis ex his quae praestruximus omnia ▸
Omnia prius experiri verbis quam armis sapientem decet:
Qui scis an quae iubeam sine vi faciat?
Quo et illud ex parte spectat, quod ex Scholasticis diximus eum iure bellum pati qui satisfacere nolit.
Apparet ▸
Nam rerum repetendarum nomine egregie Servius omnem iniuriam dicit contineri. Est enim et rei et repetitionis nomen generale.
Quod autem postulatur triplex est: REDDI, SATISFIERI, DEDI:
Hinc formula: Testor populum illum iniustum esse neque ius reddere. Et altera: Quarum rerum, litium, causarum condixit Pater Patratus Populi Romani Quiritium Patri Patrato Populi Priscorum Latinorum, hominibusque Priscis Latinis, quas res nec solverunt, nec dederunt, nec fecerunt, quas res dari fieri solvi oportuit, puro pioque duello quaerendas censeo, consentio, consciscoque. Et ▸
Duo autem ista, rerum repetitio, et decretum et seiungi possunt et iungi. Seiungi, si quomodo diximus separatim fiant, et interposito tempore. Iungi si simul laesa respublica alteri iudicium offerat, et ni iuste iudicet suum ei iudicium denuntiet. Hoc ferme modo: Eam se iniuriam, nisi ab ipsis qui fecerint dematur, ipsos omni vi depulsuros esse.
Is vero qui prius misit res repetitum non tenetur iterum denuntiare: sed sicut ▸
Multa eius generis Romani usurparunt ab Aequicolis accepta, ut de hasta sanguinea
Videmus igitur quomodo sit intelligendum quod dicunt Doctores nullum esse bellum iustum nisi quod legitime indictum sit: quam sententiam nemo melius Cicerone interpretabitur cum dicit nullum bellum esse iustum nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit et indictum. Alterum, non utrunque requirit.
Et hoc ipsum sic restringendum est, ut ▸
Nobile est exemplum in Israelitis qui cum praeceptum haberent a Deo ne quam gentem armis aggrederentur nisi quam denuntiando prius ad pacem invitassent, hoc ipsum tamen adversus gentes Chananaeorum plerasque observandum non putarunt, cum essent ab illis priores bello lacessiti. Cui consequens est illud, postquam semel res repetitae et decretum interpositum fuit, pro eo iure quod in exsecutione ipsa nascitur nullam condictionem aut sententiam requiri. ▸
Videndum iam quid in his qui voluntarie agunt in bello gerendo desideretur, et quantum illis permittatur: haec sane quaestio late patet, sed ad summa quaedam genera a nobis redigetur. Forma ut diximus iusta est in convenientia legum. Sicut autem suscipiendo bello pugnare videbantur leges de iudiciis, quas partim per leges digniores sustulimus, partim conciliavimus, ita gerendo obstare videntur
Prius autem de legibus secundi ordinis hoc est tertia et quarta videamus: quae vi legis decimae tertiae eliduntur, ut alibi diximus, non modo si primae aut secundae opponantur, verum etiam si locus sit quintae et sextae, quatenus istis et prima et secunda insunt et ipsae illae tertia
Quod si
Dupliciter nos offendunt hostes: dupliciter etiam offenduntur: in corpore et in rebus: unde συζυ- γίαι sive
fiunt quatuor. Aut enim eius qui corpus nostrum impetit corpus vicissim impetimus, aut spoliamus▸Si quem igitur aut pro vita tuenda aut pro rebus nostris vulnerare possumus, ▸
Si rem nostram aut id quod nobis debetur reposcimus, ubi id erimus consecuti nihil amplius arrogare nobis ▸
Si ▸