Ac primum nullam hic esse vim loci in quo quispiam deprehenditur satis perspicuum est. Locus enim ipse causa obligationis non est. Obligatos autem esse oportet, quos liceat spoliare. Subiacent igitur bello inquilini, si modo pars sunt reipublicae adversariae, non minus quam alii subditi.
Pars autem, quod hanc quaestionem attinet intelligi debent, qui eo sunt iure ut ad tuitionem eius reipublicae et tributa conferenda compelli possint.
Quod ad mercium travectores attinet, exploratum est apud Theologos et Iuris consultos obligari neminem ex damno post factum suum secuto nisi qui causam dederit: neque ex damno quod ante factum suum accidit, nisi qui causa fuerit impediendae restitutionis. Neque sufficit causam dedisse quomodocunque, sed ut ▸
Qui igitur arma aut alia quaevis quae proprium in bello usum habent hosti transmiserit, iustum bellum gerenti eatenus obligatur, quatenus videri potest aut damno insequenti causam dedisse, aut ▸
Haec autem omnia ita in genere vera sunt, ut tamen semper praevalere debeat id quod inter gentes, de quibus agitur, communi ▸
De legibus secundi ordinis quatenus cum belli administratione concilientur, vidimus. ad regulam tertiam vocamur.
Quidquid igitur promisimus, quod quidem in nostra fuit potestate, id cum damno etiam nostro praestare debemus. Neque hoc pugnat cum lege secunda: Nostro enim arbitrio res nostrae subiacent, earumque dispensatrix est regula quam dixi tertia: quod ex his quae in principio dicta sunt clarius intelligitur. Si igitur ius gentium spectemus, non civile aliquod, omnino hosti fides servanda est, ut docet Tullius, etiam perfido, ut Ambrosius: quod ita intelligendum est nisi ab eo ipso contractu ex quo fides postulatur, hostis prior recesserit: cum enim mutua sit obligatio, quasi ▸
Hoc uno excepto
optimus ille
Militiae, cui postremum primumque tueri
INTER BELLA FIDEM.
Ita ut nec metus accipienda sit excusatio, cum etiam qui mali vitandi causa quicquam promisit negare non possit hoc se quam alterum maluisse. Voluntas igitur hoc modo coacta voluntas est, et adversario significata obligat.
Qua in parte theologorum magis sententiae, quam iurisperitorum ▸
Voluntas autem non federibus tantum et pactis, sed tacitis etiam indiciis astringitur. Si quis igitur praesidia alicuius intrat, ita ut sub ipsius sit possessione atque potestate, is ▸
Ita proditores et immissos sicarios, multoque magis veneficos detestamur, hoc etiam sensu ut non minus iubendo quam exsequendo delinquatur, eademque culpa et emtorem scelerum teneat et venditorem. Videmusque haec talia veteres Romanos numquam usurpasse.
Caeterum belli insidiae iustae sunt omnes quas prudens hostis non immerito metuat, et in quibus nulla est amicitiae simulatio. Cum quis iustum bellum susceperit utrum aperte pugnet an ex insidiis nihil ad iustitiam interest. Et hactenus Ulpiano
Nunc ▸
Fit autem hoc aut nominatim, aut inter caeteros, ut ita dicam,▸
Sine mandato autem iuste non militari Cato satis intellexit, qui filium missum factum monebat ut caveret ne praelium iniret, nisi novo militiae sacramento obligatus: ▸
Vis autem haec mandati in singulis etiam actionibus spectatur. Peccant igitur milites qui nulla ducum auctoritate populationibus et incendiis grassantur. Quin olim punitos etiam scimus, qui iniussu imperatorum adversus hostem rem quamvis bene gessissent: ▸
Hoc si in actionibus singulis verum est, etiam in praeda obtineat necesse est, quae ut ex bello nascitur ita ius sequitur belli. Cum ergo bella respectu subditorum iusta sint utrinque, uti ▸
Recte igitur theologi affirmant eum qui bona fide pugnavit tuto etiam quod ad conscientiam attinet res bello captas ▸
An vero utrinque et dominium
Sed ▸
Magnum autem huius rei argumentum est, quod facta pace de quibus non
Romani quidem observantissimi aequitatis apertius hoc ipsum constituerant, quam ut dubitatio ▸
Cui simile est, quod
Quod autem Ayala Hispanus voluit etiam cum liquido de iniustitia belli constat, capta tamen acquiri id mihi nullo modo probari potest: nam ▸