A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

CAPUT VIII.
DE FORMA BELLI SUSCIPIENDI

GERENDIQUE
.
QUAESTIO VII.
ART. I. QUAE SIT IUSTA FORMA BELLI PRIVATI SUSCIPIENDI.
ART. II. QUAE SIT IUSTA FORMA BELLI PUBLICI SUSCIPIENDI.
ART. III. QUAE SIT IUSTA FORMA BELLI GERENDI VOLUNTARIIS.
ART. IV. QUAE SIT IUSTA FORMA BELLI GERENDI SUBDITIS.
COR. I. QUATENUS LICEAT SUBDITOS HOSTIUM OFFENDERE.
COR. II. AN DETUR DEPRAEDATIO UTRIMQUE IUSTA RESPECTU SUBDITORUM ET QUATENUS.
COR. III. AN PRAEDAE ACQUISITIO IUSTA UTRIMQUE DETUR ET QUATENUS.

Forma etiam modusque belli aliter in his qui voluntarie agunt, aliter in subditis venit consideranda. Et sicut in rebus ▸

similibus
plerisque
alia est forma inchoans, alia permanens, ita belli quidam sponte suscipiendi, quidam et sponte gerendi modus est.

Forma autem, ut veteres philosophi docuerunt, quasi numerus est quidam: et iusta igitur forma numerus conveniens iuri, seu ▸

legibus
legum quaedam inter se harmonia. Eius autem harmoniae ut ita dicam concentum regit lex decima tertia. ▸
Est
Bellum exsecutionem esse diximus. Ad eam ▸
XX
rite constituendam lex nona et lex ▸
undecima
duodecima
duntaxat pertinent.

Prius autem est videre de eo bello quod a privatis suscipitur: in quo difficultas statim se non levis ostendit. In privato enim bello iudicium praecedere non potest: cum enim iudicia sint penes rempublicam accedente eius auctoritate bellum desineret esse privatum.

Quomodo igitur iustam habere speciem potest bellum quod privatum est, cum lex nona et duodecima praecedens iudicium requirant? Quod in singulis etiam casibus auctoritate sapientum iurisque civilis comprobatur. Nemini enim Principe inconsulto datur armorum movendorum copia: esset enim hoc non iustum bellum, sed privatum latrocinium: unde siquis iniussu Populi aut Principis bellum gesserit, delectumve habuerit, aut exercitum comparaverit lege Iulia tenetur Maiestatis. Quorsum igitur praesidia in publico disposita, quorsum interdicta et cautiones de non offendendo in iure proditae, nisi ut privatae defensioni non esset locus?

Ad suae rei vindicationem quod attinet statutum scimus, si dominus possessionem ante adventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, et possessionem debere restitui et dominium amitti. Similiter in debito vis esse dicitur quoties quis id quod deberi sibi putat non per iudicem reposcit, et ius crediti illi perire qui ius sibi dixerit. Delicti causa etiam apertior: μὴ ἑαυτοὺς ἐκδικοῦντες, non vosmet ipsos ulciscentes, inquit Apostolus: et Seneca: inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio: et a contumelia non multum differt nisi ordine. Qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.

Quaeque alia et Philosophi et Christiani contra ultionem dixere huc pertinent. ▸

Est enim ut inquit Quintilianus
Unde dicitur Quintiliano
iniuriae compensatio non solum iuri inimica sed paci. Est enim lex, forum, iudex: nisi quem iure vindicari pudet. Idem scilicet hic ▸
dicitur
traditur
, quod et Romani Imperatoris rescripto continetur, etiam si aliquis sceleribus sit implicatus, iccirco iudiciorum ▸
vigorxx
vigorem
iurisque publici tutelam in medium esse constitutam ne quisquam sibi ipsi permittere valeret ultionem.
Et Theodericus in eamdem sententiam: Hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu.

Et tamen quatuor iisdem ex causis quas nunc attigimus, bellum oriri iustum, ▸

iamxx
quod tamen privatum sit, iam ante
a nobis
demonstratum est: oportet igitur legem nonam et duodecimam cessare interdum aut potius sopiri.

▸

Fiet
Facit autem hoc iuxta legis decimae tertiae normam necessitas ▸
iuxta
secundum
leges digniores: quae tum esse intelligitur cum ad consequendum ius nostrum iudicia deficiunt. Quatenus enim ista deficiunt eatenus ▸
uis
vis
, hoc est privata secundum naturam exsecutio, iusta est. Simulatque vero haberi possunt (ut ad leges diximus) omnia iura pariter observanda sunt.

Notandum vero est defectum iudicii interdum momentaneum, interdum quasi continuum esse. Momentaneus est cum ▸

re
salvo iure nostro res eam dilationem non patitur quae ad iudicium necessaria est. Primum igitur eo casu ad defensionem nostram, ut Baldus dixit, tantum licet, quantum expedit. Vitae enim discrimen dilationem nullam permittit. Et Iurisconsulti id omne probant quod adversus periculum, quod metu mortis, quod ▸
eatenus
ad sui corporis tutelam,
quod ad vim repellendam,
quod eatenus ▸
fi
fit, quatenus aliter nos honeste aut utiliter tueri non possumus. Et hoc illud est decantatum adeo moderamen tutelae inculpatae. Eodemque modo res nostras etiam coactis hominibus defensare possumus et recuperare, sed confestim duntaxat. Nam post intervallum, cum tempus fuerit iudicem adeundi vim cessare oportet.

Ad debitum consequendum nihil ultra puto quam pignorationem seu manuum iniectionem, ut in iure dicitur, concedi, si per fugam debitoris de amittendo iure nostro periclitemur. Igitur cum primum iudex adiri poterit, ille potius, quam ipse sibi creditor rem debitoris in solutum addicet. Et sic apud Athenienses videmus ἀνδροληψίας,

hoc est
▸
hominum pignorationes
hominum pignorationes
▸
privatim
privatis
concessas fuisse, sed iure an iniuria factae essent id publice iudicatum. Cui simile in delictis si is qui deliquit evasurus poenam videatur. Nam communi iure (lex enim specialis plus interdum indulget) apprehendere licebit sontem et detinere: non ita tamen quin confestim iudici tradendus sit. Hoc enim est quod vetant iura privatos haberi carceres.

Ut vero continua sit iudicii penuria dupliciter contingere volunt Doctores iure et facto. Iure, si nemo in illo loco iurisdictionem habeat, quod in ▸

terris
terris desertis, et insulis, et Oceano, et sicubi terrarum sine republica vivitur, poterit contingere. Facto ubi is ad quem iurisdictio pertinet aut a subditis non auditur, aut cognitioni non vacat. His casibus eo fere devenitur, quo in loco res erant, antequam respublica et iudicia instituerentur, ut recte dicit Castrensis. Tunc autem secundum sex duntaxat leges quas initio posuimus inter homines agebatur: hinc omne ius: et iuris quisque sui exsecutor: quod naturaliter contingere diximus et animantia caetera nos docent. Ista igitur specie non se duntaxat resque suas tueri, sed et res recuperare quamvis longissimo intervallo: Et ex re debitoris sibi solvere licebit.

▸

Imo et hoc refragantibus Scholasticis defendi posse video si iudex nullus sit posse privatim in eum qui deliquit vidicari. Iure gentium inquit Civilis poenas reposco. Neque enim ultio per se iniusta est, quippe cuius cupiditas
quae ira dicitur
a Deo humanis animis est insita, sed limitari proportione iustitiae
rectoque proposito
debet. Unde vindicationem inter virtutesXX privatas ponunt
XX INVOEGTEKEN??
etiam qui inter Theologos philosophantur: quae scilicet non tantum iniurias defendit ne inferantur, sed et illatas ulciscitur, non tamen intentione nocendi, ut illi volunt, sed intentione removendi nocumenta ▸
.
: cuius rei monstrator fuit Tullius, qui cum naturae ius esse dixisset, id quod nobis non opinio sed innata vis afferat, inter eius exempla ponit
Rului Malui XX
vindicationem, quam gratiae apponit: et ne quis ambigeret quantum eo nomine deberet intelligi definit vindicationem, per quam vim et contumeliam defendendo, aut ulciscendo propulsamus a nobis et a nostris qui nobis esse chari debent, et per quam peccata ponimus.
Cum autem nobis et hoc quodammodo debeatur quod debetur ex debito, unde illa sunt paenas poscere, debere, pendere, solvere, quid est cur non hic idem quod in caeteris statuatur? Nam et verba illa legis modo adducta, quae iudiciorum ordinem introductum ▸
patuXXnt
docent
, ne privati sibi ultionem permitterent satis ▸
ostendit
ostendunt
, antequam ille ordo institueretur permissam fuisse privatim ultionem: nec aliud