Cum autem ratio non it in contrarium, etiamsi contineat in se iniuriam, bellum tamen respectu subditorum non est iniustum. Quod locum habere debet etiam in subdito de iustitia dubitante, ut docet contra Adrianum Victoria. Posita enim ▸
Facta autem, utpote singularia, nec per artem, nec per scientiam cognoscuntur, quae sunt duntaxat universalium. Paucissima autem sunt quae sensibus percipiuntur, quia eodem tempore uno tantum in loco esse possumus. Sensus autem nisi proxima non percipit: nec ullus est alius vere noscendi modus. Hac necessitate humana ratio compulsa ad factorum iudicia regulas sibi quasdam ▸
Principium autem praesumtionum facti hoc videtur esse, quod affectiones illas quae maxime sunt naturales, ut ▸
Demonstrata est veritas sententiae eius quae ad multorum conscientias placandas non parum pertinet. Eam Augustinus his verbis concepit. Ergo vir iustus si forte sub Rege etiam sacrilego militet, recte potest illo iubente bellare: si vice pacis ordinem servans, quod sibi iubetur vel non esse contra Dei praeceptum certum est, vel utrum sit certum non est: ita ut fortasse reum faciat Regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi.
Nos hoc modo: SUBDITIS ID BELLUM IUSTAM HABET CAUSAM QUOD IUBETUR ▸
Sed hic gravi quaestione implicamur. Supra enim diximus in bello per se iniusto subditos nescientes tamen iniuriam facere, et sic recte bello peti. Hic autem dicimus eosdem nescientes iuste facere
Clarior res fiet ista argumentatione. Quod quis omittens iniuste faceret, hoc ipsum non omittens iuste facit. Iniuste autem faceret subditus si iubente magistratu bellum quod ipse nesciat iniustum ▸
Sequitur ergo iuste facere subditum cum bellum gerit quod non existimat iniustum esse etiamsi eo ipso alteri fit iniuria. Neque vero hoc mirum videri debet. Nam et iudex, qui reum insontem legitimis tamen convictum probationibus condemnat iuste facit: id enim facit, quod nisi faceret peccaret. nec eo tamen minus fit innocenti iniuria. Simile dici potest de exsecutore capitalis sententiae: tenetur enim exsequi nisi persuasum habeat iniustum esse quod imperetur. Et quanquam his casibus error aliquis in ratione accedat, is tamen actionis iustitiam non vitiat, cum ut Scholastici tradiderunt voluntas conveniens erranti rationi in his demum mala sit, quae scire tenetur.
Multae autem sunt bellorum iustae causae quas vulgo indicari non expedit: neque oportet privatum hominem in ea re esse curiosum: Nam si cunctatio permitteretur, dum causam singuli examinarent tempora resistendi hostibus proderentur. Potest huc referri: Is damnum dat, qui iubet dare. Eius vero nulla culpa est, cui parere necesse est. Et alterum Liber homo si iussu alterius manu iniuriam dedit actio cum eo est qui iussit, si modo ius imperandi adfuit. quod si non habuit cum eo agendum est qui fecit.
Scite igitur Panormitanus sententiam Hostiensis contra bellum ita restringit, ut praesumi dicat iustum esse bellum quod a superiore potestate indictum est: ▸
Hoc autem idem est ac si dicas: IUSTUM EST BELLUM SUBDITIS IN EOS QUOS ▸
Discrimen igitur habendum est subditorum et imperantium. Nam in ipsa republica seu magistratu belli auctore facilius accidet ut iniuria utrinque quam ut ius inveniatur, ut si cum quinque debeantur alter decem petat, alter offerat nihil. Nam idem hic est quod in contrariis effatis, quae simul falsa esse possunt, simul vera non possunt. Illud quidem contingit ut in iure aut facto Principes labantur: et sit quidem error excusabilis: sed hoc ipsum in foro si contingat non eo ▸
Caeterum administros tantum si consideres, quominus bellum utrinque iustum esse possit nihil impedit. Omnis enim iustitiae causa consistit, non in re una, sed in iussu diversorum ▸
Est