A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

CAPUT VI.
DE CAUSA BELLI EFFICIENTE.
QUAESTIO. V.
ART. I. QUAE IUSTA SIT CAUSA EFFICIENS BELLI PRIVATI.
ART. II. QUAE IUSTA SIT CAUSA EFFICIENS BELLI PUBLICI.

CAUSARUM ▸

per quas aliquid efficitur
quae aliquid efficiunt
alias esse principales traditum est, alias adjuvantes, alias instrumentorum nomine censeri: quae quidem omnes ut in aliis plerumque rebus spectantur, ita et in voluntariis hominum actionibus, in quo genere Bellum est. Naturaliter, sicuti diximus, iuris quisque sui exsecutor est: ideo enim ex animo effecti sumus et corpore, ut corpus sit quod animo inserviat. Hoc ipsum et ▸
manu[um]
membrorum usus indicat, praecipue manuum, quas ▸
conserendo
exserendo
nos ipsos tuemur, iniiciendo rem ut nostram vindicamus. Naturale est praeterea ut alter alteri benefaciamus, atque opem feramus. Nam quod nobis laborantibus fieri velimus, idem recte alteri praestabimus. ▸
Homines enim hominibus non sunt alieni ob communionem scilicet naturae quae efficit ut mala aliis illata nos etiam tangant.
Nec male qui de officiis scripserunt illud demonstrant Deo placuisse ne quid post ipsum homini esset utilius homine.

Sunt autem diversa inter homines societatis vocabula, secundum quae et cognati ad opem ferendam coeunt, et vicini inclamantur, et in universum omnes eiusdem civitatis cives: unde illud in scenis Porro Quirites; Et Solonem ita docuisse accepimus beatam fore rempublicam in qua alienas quisque iniurias suas existimaret.

Democritus: ἀδικουμένοισι τιμωρεῖν κατὰ δύναμιν χρὴ καὶ μὴ παριέναι· τὸ μὲν γὰρ τοιοῦτο δίκαιον καὶ ἀγαθόν· τὸ δὲ μὴ τοιοῦτον ἄδικον καὶ κακόν. Iniuria oppressos defendere pro viribus oportet et non negligere: illud enim iustum bonumque est: hoc vero iniustum et malum.
Et
Aristotelis est egregium dictum: δεῖ τοὺς ἀδικουμένους ὑπὲρ ἑαυτῶν πολεμεῖν, ἢ ὑπὲρ συγγενών , ἢ ὑπὲρ ἐυεργετῶν, ἢ συμμάχοις ἀδικουμένοις βοηθεῖν.Oportet aut pro se arma sumere si quis iniuriam acceperit, aut pro cognatis, aut pro benefactoribus, aut sociis iniuria affectis auxiliari.

Quod si etiam caetera desint vincula tamen totius humani generis societas, ▸

hoc origi[nis]
naturaeque communio hoc efficit ut mala aliis illata nos etiam tangant. ▸
Homines enim hominibus alieni non sumus:
Hominibus enim humani nihil alienum esse debet:
adeo quidem ut praeclarae gentes, Theologique et Iurisconsulti non minimae auctoritatis multis casibus existiment puniendam esse eorum ▸
negligentiam, qui cum possent prohibere
negligentiam qui, cum possent prohibere,
laedi aliquem permiserint. Sed et auctores et auxiliares agunt ▸
[independenter XX??]
vi sua,
illi quidem ▸
sua
sui ipsius
hi vero alterius gratia. Instrumenta autem ▸
voluntarie ipsa non agunt, neque sua vi,
non agunt sua vi,
sed eius qui movet. Habet enim instrumentum rationem quodammodo partis: pars autem toti naturaliter famulatur. Hinc manus ὄργανον ὀργάνων, ▸
instrumentum instrumentorum, et arma vicissim manus militis.
quasi instrumentorum omnium instrumentum, unde poeta: Arma antiqua manus, dentes unguesque fuerunt.
, et arma vicissim manus militis. Nos autem cum de instrumentis belli loquimur non tormenta aut gladios aut hastas volumus intelligi: ista enim ad iustitiae quaestionem parum pertinent: sed ipsos homines quorum opera sub aliorum imperio est. Exemplum sit in filio qui naturaliter pars quaedam est patris, cum a patre hoc ipsum quod est acceperit. Et in servo: nam et hic pars quodammodo domini est, ut quaevis possessio.
Nam sicut pars non tantum pars est totius eadem relatione qua totum est totum partis, sed hoc ipsum quod est totius est, ita possessio est aliquid ipsius possidentis.
Democritus: οἰκέτῃσιν ὡς μέρεσι τοῦ σκηνέος χρῶ ἄλλῳ πρὸς ἄλλο. Famulis tamquam partibus corporis aliis ad aliud utere.
Nec male dictum Aristoteli quosdam esse natura servos, non quia non ▸
omnes homines
hominem
Deus liberum creaverit, sed quia sunt quidam eo ingenio ut ipsis expediat alieno potius ▸
con
imperio regi quam suo.
▸
Democritus ante dixerat: κρέσσον ἄρχεσθαι τοῖσιν ἀνόητοισιν ἢ ἀρχεῖν: melius est regi minus sapientibus quam regere.
Quare familia quasi multitudo corporum est, quae ab uno animo ▸
reguntur.
moventur:
Et omnis omnino minister instrumentum est: unde et eos quorum nos opera utimur, manum nostram dicimus. Hos igitur omnes subditos vocemus.

Secundum haec ergo quae diximus, BELLUM PRIVATUM (nam de eo prius agendum est) IUSTE GERIT UNUSQUISQUE ET CUM SOCIIS ET PER SUBDITOS.

Baldi huc illud referri potest: quosdam movere bellum per se non per alium: item per se cum alio. quosdam per alium non per se: quosdam per alium et per se. ▸
Tria haec in una
Sed tria quae diximus in una
conspici possunt Abrahami historia, ubi non ipse duntaxat bellum gerit, sed Haner Eschel et Mamres federati, praetereaque familia ipsius Abrahami vernacula, qui pueri illic vocantur.
Neminem
autem
hic ▸
excipio quia si cui bellum gerere non licet
excipio: quia si cui bellum gerere non licet,
id non vitio contingit personae sed ordinis: ob legem scilicet nonam, de cuius vi alibi erit agendi locus: Et sic intelligi debet Augustini illud: ut nihil iustus praecipue cogitet in his rebus nisi ut bellum suscipiat cui bellare fas est. non enim fas est omnibus. Plerumque enim auctores bellum cum dicunt non privatum sed publicum intelligunt: cuius frequentior consideratio est. De quo et nos videamus.

Sicut privatim belli gerendi penes singulos, ita publice bellandi potestas primo est penes rempublicam, sive id quo de agitur ab initio publicum fuit, sive per iudicium ex privato factum est publicum. Respublica autem intelligi debet quae est ἀυταρκής sufficiens sibi, et totum aliquod per se: quae est αὐτόνομος, αὐτόδικος, αὐτοτελής, ut Thucydides diceret, hoc est quae suas leges, sua iudicia, sua tributa suosque magistratus habet: cui proprium consilium, propriaque est auctoritas, ut explicuit Caietanus, et Victoria, ubi docet nihil obstare quominus plures principales perfectaeque respublicae sub uno sint Principe, aut alioquin arctissimo inter se federe colligatae. Nisi autem unaquaeque respublica belli gerendi haberet potestatem non esset ad sui defensionem sufficiens. Quare Populo Romano bellum iubere licuit, et Latinis, Etruscis, Samnitibus, Tarentinis, totque aliis Italiae populis quos cum Populo Romano certasse legimus: ut nunc Carthaginienses in Africa taceam, in Graecia Lacedaemonios, Athenienses multasque alias civitates. Idem de Hebraeis veteribus dici potest et de omnibus populis, qui sui fuerunt iuris. Hinc post ▸

Cumanum
Cunaeum
Bartolus inter duas liberas civitates bellum iustum esse affirmat, et capta capientium fieri. Est et belli publici suscipiendi penes magistratus auctoritas. Nam cum respublica suam voluntatem semel in illorum voluntatem contulerit, quod reipublicae pro se licet idem magistratui pro republica. Magistratus autem hic intelligi debet, qui mandatum belli gerendi habet. Habent autem quodammodo omnes
nisi specialiter exceptum appareat:
quia eiusdem est ius dicere et iurisdictionem suam tueri, decernere et decreta exsequi. Id autem sine bello interdum fieri non potest. Praeterea in hostes internos vindicandi, et in externos
naturaliter
eiusdem est potestatis.

Sed ordo observandus est. Nam cum nihil sit in quo reipublicae salus magis quam in bello periclitetur, non est dubium est quin ei cui plurimum credidit respublica commissam voluerit eius movendi facultatem. Cumque diversos instituerit magistratuum gradus, non ▸

dubium est quin
ambigua voluntatis significatio est, ut in re tam gravi ad supremum magistratum primo loco eatur. hic si haberi non possit, aut officium non faciat, ad secundum: et ita deinceps. Semper enim respublica et defendi ipsa vult, et iustitiam exerceri: bonique publici procuratio ad magistratus omnes pertinet.

Ubi igitur populus ipse convenire in unum non solet, neque hoc ex usu suo arbitratus est, belli movendi auctoritas primo penes illos illumve est, cui aut quibus tota civilis potestas, aut pars eius maxima mandata est. Sunt enim alibi plures ut pars populi aliqua, aut optimates: alibi unus, qui Princeps dicitur. Unde Augustinus: Ordo, inquit, naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes ▸

rempublicam
Principes
sit. Ubi vero Princeps aut abest aut negligit
neque lex est quae diserte vetat,
quin possit proximus magistratus non solum rempublicam defendere, sed etiam bellum inferre et in hostes animadvertere, et malefactores etiam occidere, ▸
nemo ambigit.
non ambigo.
Sed an si tale quid accidat bellum publicum dicendum sit, disputatur. Ego quo minus sit nihil video. habet enim reipublicae voluntatem: quam quidem in bello gerendo pro auctoritate habendam, hoc est tacitam eius significationem non minus quam expressam recipi debere, non Cicero tantum, sed inter Theologos etiam Caietanus explicat:
ex veteri nimirum formula: Salus Populi suprema lex esto.

Agitatum tamen est hoc cum alibi tum Romae aliquoties. ▸

(Cn. Manliu[s]
Iure enim Quiritium bellum, communiter certe, nisi ex Populi, Senatusve sententia moveri ▸
no
non poterat. Cn. tamen Manlius cum Gallograecis bellum ob causam intulisset, quanquam illos hostes non acceperat, non absolutus modo est cum accusaretur, sed triumphum etiam impetravit. Repudiata et Catonis sententia, qui bellum istud, quod Iulius Caesar cum imperio in Galliam missus Ariovisto et Germanis, quodque idem Britannis intulit, privatum dicebat. ▸
Similis Decimi Bruti causa adversus Antonium, cum Galliam Citeriorem provinciam obtineret. His ego
▸
Decimi Bruti bellum publicum puto, quod ille gessit adversus Antonium, Galliam Citeriorem provinciam obtinens.
Quanquam non diffiteor et Manlium et Caesarem eo defendi potuisse, quod cum genti alicui indictum est bellum, quicunque ei auxilio futuri sunt tacite comprehendi videntur. Ego vero etiam Decimi Bruti bellum publicum puto, quod ille gessit adversus Antonium, Galliam Citeriorem provinciam obtinens.
Et his
rationibus atque exemplis moveor ad repudiandam Innocentii et eum sequentis Bartoli auctoritatem: quae sane in causis Iuris publici aut Gentium non multum habere debet momenti, praesertim cum nec altera pars careat ▸
astipulatoribus
adstipulatoribus
et quidem Hispanis, quod genus in Iurisprudentia minime contemnendum est:
praesertim cum in Repressaliis, quae belli species quaedam est, nemo non hoc ipsum concedat.
Sicut autem privati a privatis ad bellum recte assumuntur, ita uni reipublicae aut magistratui
non privati modo, sed et
altera respublica aut magistratus in bello potest accedere. Hinc auxilia, quae Graeci eleganter distinguunt ξυμμαχίαν καὶ ἐπιμαχίαν vocantes, quarum ▸
illa
haec ad defensionem duntaxat, ex lege scilicet prima, altera vero ad qualemcunque belli causam pertinet: Eodemque modo velut instrumenta publici belli sunt subditi, hoc est illi qui legibus reipublicae obstricti sunt. quo spectat in partem lex septima, et octava cum quarta regula.
Nemo igitur excipiendus est, nisi forte lege speciali aut moribus cuiusque reipublicae, ut servi Romano Iure, Pontificio Clerici, diversa ratione.
Quatenus autem subditi bellum gerant publicum alius erit videndi locus.

Nunc personarum duntaxat iura exquirimus, quorum haec est summa: BELLUM PUBLICUM IUSTE GERITUR A REP[UBLICA] SIVE MAGISTRATU IN SUO ORDINE CUM SOCIA REP[UBLICA] SOCIOVE MAGISTRATU PERQUE SUBDITOS.