A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

SI IGITUR est aliqua eiusmodi, quaenam illa sit praeda, quae iusta dici debeat, restat videndum. Neque longa est disquisitio. Ut enim ex his quae ante diximus manifestum fit, OMNIS PRAEDA IUSTA EST QUAE IUSTO EX BELLO ORITUR. Et sic omnes definiunt.In eo nunc omnis disputatio vertitur. Bellum quodnam iustum sit. Sed ante omnis verbi tollenda est ambiguitas. Iustum enim cum dico, non ita intelligo, sicut interdum usurpatur, ▸

pro eo
quod ad suae naturae magnitudinem pervenit, ut iusta aetas, iustum navigium, iustum opus dicitur nec cui addita est species exterior solennis quodammodo,
unde iusta materfamilias,
etsi pars haec est propositae considerationis: (utroque enim significatu iustum bellum apud auctores legitur) sed hoc demum cui nihil eorum deest quae iure aliquo
divino aut humano
requiruntur.

Varie autem haec nec satis ordine a magistris tractata sunt. Septem quidam bellorum nomina verius quam genera posuerunt: neque vero omnia, nec ipsa satis inter se distincta. Nonnulli hoc voluerunt ut a iudice esset ▸

ex
et ex iure. Alii hic desiderant auctoritatem, causam (sic vocant illud unde bellum nascitur) et intentionem, seu potius id quod cuique propositum est.
Nonnulli causam, modum, necessitatem.
Auxerunt alii numerum, qui necessarium esse bellum cupiunt, ut sine reipublicae periculo omitti non possit, et iussum a magistratu summo, et iusta causa, indictumque hosti et denuntiatum. Considerant alii ex re, ex causa, ex animo, ex auctoritate, ex persona: Sed in quaque partitione quid deficiat aut abundet, ita apparebit, si bellum ad summa quatuor causarum genera revocemus. Solent enim actiones non minus quam res caeterae ad eas referri. Et quidem ut vitiosa sit actio aliquam causarum vitiosam esse sufficiet: recta vero ut sit (siquidem rectum nisi uno modo esse non potest) illas omnes quomodo oportet concurrere necesse est. Id Graecus indicat versus
ἐσθλοὶ μὲν γὰρ ἁπλῶς· παντοδαπῶς δὲ κακοί.
Simpliciter bonus est: at malus, omnimodis.
OMNE ergo BELLUM IUSTUM EST QUOD OMNES CAUSAS IUSTAS HABET.

Causae itaque examinandae sunt. Et in prima parte videndum qui iuste bellum gerant: In secunda quibus de causis et in quos. In tertia quomodo, seu quatenus. In quarta quorsum, quoque animo. Operam autem hanc non eo insumsimus, quod aliorum nobis labores de Iure Belli displiceant, quippe quorum etiam auctoritas nobis usui ▸

erit:
futura sit:
sed quia ex adminiculis, quae nobis iam comparavimus, aliquantum nos ad earundem rerum quas illi tradiderunt, certitudinem, aut saltem ad ordinis perspicuitatem collaturos existimavimus.