A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Cum autem DEM. INART. ARTIC. IV. ius omne recte distribuatur in divinum et humanum, et bella quaedam ex iure divino procedere iam demonstratum sit, eadem omni iure iusta esse illa colliget auctoritas, quae ius humanum ius esse negat si iuri divino repugnet. Et hactenus divinis testimoniis ▸

pugnamus
utimur, unde multo
ad probationem art. 2.3. et. 4.
etiam plura peti possunt argumenta, si cum supra positis et ab ipsa natura petitis rationibus permisceantur.

Sequuntur auctoritates humanae minus certae quidem illae, admodum tamen probabiles. sunt autem duplices, a factis dictisque. Nam si iustae PROBATIONES

INART.
TOTIUS QUAESTIONIS AB EXEMPLIS. merito existimantur iustorum virorum actiones, si, inquam, ad res omnes discernendas plurimum valent exempla, tempus mihi illud quo naturae ductu vivebatur bellatorem Abrahamum suppeditat, Lex ipsa Mosem et Davidem, Evangelica historia Centurionem non unum:
Paulumque ipsum contra inimicorum insidias militare praesidium postulantem.
Sequentia deinde saecula
passim in historiis Francicis, Germanicis, et aliarum gentium.
tot religiosissimos Imperatores, tot Christianissimos Reges, qui etiam in eos qui Christiani dicebantur bella gesserunt.
Adde 1. Chr. 5.20

Quid autem, quod veteres etiam illos, Gedeonem, Baracum, Samsonem, Iephthen, Samuelem et Prophetas alios eadem, qua nos vegetamur, vera in Christum fide bella gessisse perscriptum est? Unde sequitur aliqua esse iusta fidelibus bella. Rursus cum iustum piumque id recte dicatur, PROB.

INART.
TOT. QUAEST. A DICTIS. quod viri iusti ac pii iustum piumque esse censuerunt, ut Philosophos omnes omittam, et Iurisconsultos ▸
veteres
quorum nemo hac de re dubitavit, paucas duntaxat illorum sententias referam, quorum et religio spectatissima et eruditio fuit.

Augustini est: OFFICIA VINDICTAE possunt implere boni bono animo, quomodo IUDEX et quomodo LEX. Eiusdem. Non frustra sunt instituta POTESTAS REGIS et COGNITORIS ius: ungulae carnificis, ARMA MILITIS, disciplina dominantis, severitas etiam boni patris. ▸

Haec cum timentur
Habent omnia ista modos, CAUSAS, RATIONES UTILITATES. Haec cum timentur et mali coercentur, et boni quieti inter malos vivunt.

Et illud: Nocendi cupiditas, ULCISCENDI CRUDELITAS, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi et si qua similia haec sunt quae in bellis iure culpantur: quae plerunque ut etiam iure puniantur, adversus violentias resistentium (sive DEO sive aliquo LEGITIMO IMPERIO iubente) gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine ▸

reperiuntur,
inveniuntur,
ubi eos vel iubere aliquid tale vel in talibus obedire ▸
iuste
IUSTE
ipse ordo constringit. Unde neque Ioannes ab armis iubet discedere milites, et Christus ▸
trib
TRIBUTA Caesari monet reddi: quia PROPTER BELLA necessario militi STIPENDIUM praebetur.

Illud autem brevissimae veritatis. Apud VEROS DEI CULTORES etiam ipsa bella pacata sunt, quae non cupiditate, aut ▸

crudelitate,
CRUDELITATE,
sed pacis studio geruntur: ut mali coerceantur et boni subleventur.

Nec divinum tantum ius sed et humanum attingit: Miles cum obediens potestati sub qua legitime constitutus est hominem occidit nulla CIVITATIS suae LEGE reus est homicidii.

Hieronymi e multis unum. Qui malos percutit in eo quod mali sunt, et habet vasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est DEI. Cuius et istud: Non est CRUDELIS qui CRUDELES iugulat. Ambrosii autem: Fortitudo quae bello tuetur a Barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios PLENA IUSTITIA EST.

Sive igitur naturae ductum sequimur, quem non sequi ne volentes quidem possumus, sive Sacros Libros inspicimus, a quibus nefas est dissentire, sive etiam virorum illustrium nonnihil movemur aut exemplis, aut sententiis, quamcunque demum rationem, quamcunque amplectimur auctoritatem, BELLUM ALIQUOD IUSTUM EST CHRISTIANIS IN CHRISTIANOS OMNI IURE.

Convenit cum Th. 2.2.40.1. Mart. Laud. De Bello. q. 9 et 32. et 45.