Interim apparet eas sententias ad publica arma non pertinere. Celsi alioquin et Iuliani nostrae pietatis hostium accusationi subscriberemus, qui Christianos calumniati sunt cum ultione iura omnia tollere et magistratus paenasque nocentium. Quod tantum abest, ut contra Theologi nostri vindicationem in virtutum censu habeant ut iustitiae pedissequam. Alterum vitium quod hac in parte culpari potest, manifestius est quam ut dici necesse ▸
Tertium ubi modus exceditur qui peccato respondet: