non possis. Item siquis
De praeda igitur dicturis primum belli quaestio expedienda est, possitne scilicet bellum aliquod iustum esse. Hoc sane ut controversum esset, nemo fecit, qui non idem divinarum literarum magnam partem, et summum aeterni numinis beneficium civilem ordinem ac magistratuum iura everteret.
Quo in numero Manichaei quondam fuerunt, et sunt hodieque alii, qui Manichaeorum plerosque errores novo sub nomine revocant. Sed illorum cum in caeteris tum et in hac parte inscitiam refutavit olim Augustinus: neque nostro saeculo defuerunt, qui resurgentem istam fanaticorum hominum ▸
Nobis non tam illi refellendi videntur, quam confirmandi alii, qui cum idem non profiteantur cur tamen diversum sentire debeant rationem non satis intelligunt. Sic igitur demonstrabimus. DEMONSTRATIO ARTIFICIALIS ARTICULI. I Qui finem vult idem vult ad finem necessaria. ▸
Haec autem interdum sunt, quorum causa bella suscipiuntur, atque geruntur, et talia quidem ut saepenumero ea ipsa sine bello consequi non possimus: ▸
At qui bellum damnant ex effectibus eo errore labuntur, qui nimium frequens est, ubi non distinguitur τὸ καθ’ αὑτὸ καὶ τὸ κατὰ συμβεβηκός,▸
Quod autem nonnulli somniant olim quidem licuisse bellum gerere, at post Christi institutionem idem non licere, aut certe inter Christianos non licere, hoc si ita intelligerent, in bello alterius semper partis aliquam esse culpam indignam Christiano nomine, fuerat tolerandum: Nunc cum partem utramque necessario peccare statuunt, nihil est absurdius. Ius enim naturae, hoc est illud quod initio rebus creatis ad earumdem conservationem Deus inseruit, cum divina voluntas immutabilis et aeterna sit, semper et ubique ius est:
οὐ γάρ τι νῦν τε κἀχθὲς, ἀλλ' ἀεί ποτε
ζῇ ταῦτα.
Non illa nunc sunt, aut ab hesterno die:
Perpetua durant.
Ubique, ut apud Empedoclem:
ἀλλὰ τὸ μὲν πάντων νόμιμον διά τ' εὐρυμέδοντος
αἰθέρος ἠνεκέως τέταται, διά τ' ἀπλέτου αἴης.
Ius illud commune viget lateque patenti
Aethere et immensa positum tellure tenetur.
Est autem ius belli ius quoddam naturae secundum ea quae modo diximus, quod et Iosephus recte exprimit: φύσεως γὰρ νόμος ἰσχυρὸς ἐν ἅπασι τὸ ζῆν ἐθέλειν, διὰ τοῦτο καὶ τοὺς φανερῶς ἀφαιρουμένους ἡμᾶς τούτου πολεμίους ἡγούμεθα. Est enim naturae lex illa quae in omnibus valet, ut velint vivere, idque ipsum est quapropter eos qui manifeste vita nos volunt spoliare hostes censemus. Et sic videmus caetera etiam animantia non pro vita duntaxat, sed pro coniugibus, (ut ita loquar,) pro sobole, pro sedibus proque alimentis naturae quodam instinctu dimicare. Si ergo ius est semper, etiam post ▸
Idem aliter etiam ▸
Vidit hoc Baldus, qui inter Iurisconsultos optime philosophatur, cum dixit armari rationem, quoties iustitia sine armis tuta esse non potest.
Quod si omnibus et in omnes ius est, profecto etiam Christianis in Christianos erit, quandoquidem Christianos hominum numero comprehendi non negamus, et ratio insuper eadem est. Nam Christiani
Cum enim Christianos
Bella igitur gerere nullo iure repugnante concessum est. Iuri enim divino, hoc est naturae et gentium, congruere iam satis apparuit. Quae autem naturae vel gentium iure praecipiuntur,
Nam et civis cum homo sit, idem velle debet quod homines omnes, et homo, utpote Dei opificium, id quod Deus per naturam dictat, sequi compellitur. Praeterea non ad singulorum duntaxat incolumitatem, sed ad reipublicae etiam et magistratuum tuitionem bella pertinent. Unde est quod nulla invenitur civitas, quae non aliquid de belli iure habeat constitutum: clarissimi vero legislatores praecipuam operis sui partem in eo consumserunt, ut praemia fortibus, paenas ignavis decernerent.
Et quandoquidem ius Romanum imperii magnitudine et diuturnitate perfectissimum merito habetur, in eo si iurisprudentium auctoritates Caesarumve constitutiones requirimus, integri exstant tituli de captivis et postliminio, de re militari, de veteranis, et alii qui militum privilegia comprehendunt: si Pontificum etiam decreta respicimus, multa sunt vel ab ipsis edita, vel e veterum scriptorum dictis concinnata quae satis diserte bellorum iustitiam declarant. DEM. INARTIFICIALIS I ARTIC. I
Nunc ad divinas auctoritates veniamus: quod quidem genus probandi est ἄτεχνον ▸
Bella autem, ut voluntati suae congruentia Deus ▸
Imo vel hoc unum quod reipublicae a se institutae istud ▸
Rursus et illud inter homines non insanos constare arbitror, ▸
Et quod modo dicebamus DEM. INART. II ART. I non posse ei cui finis placet, quod ad finem necessarium est displicere, non minus cum auctoritate quam cum ratione coniungi potest. Omnes enim leges, quae hactenus positae sunt sacris etiam literis inscriptae reperiuntur.
Nam qui ▸
Huic ▸
Leges vero quinta et sexta istis verbis continentur. Mensuram et mensuram, pondus et pondus odit Dominus. Qua vos mensura mensi alios fueritis eadem vobis remetietur. Quae tibi velis fieri, alteri feceris: quae nolis, ne feceris.
Et ▸
Atqui saepe accidit ut nos ipsos resque nostras vindicare, debitum extorquere, paenas reposcere ob adversarii potentiam nisi manu armata non possimus. Bellare igitur licet. Etiam leges caeterae in sacris tabulis fixae reperiuntur, ut cum ▸
Hinc Divina Sapientia, cuius ἀπόρρωξ▸
Isto autem Pauli dicto quid est illustrius? Omnis anima potestatibus excellentibus subdita esto: neque enim potestas ulla nisi a Deo est, et quotquot sunt potestates, ▸
Apud omnes quotquot ubique sunt Philosophi locus non exstat de iure magistratuum praeclarior. Auctorem quaeris? Habes Deum. Finem? Bonum est Tuum. Cum autem ▸
An adversus inermes reos porriget illis Deus ultorem gladium, adversus armatos negabit, ut locum habeat illud omnis sceleris invitamentum, quicquid multis peccatur inultum est?
Sequitur hinc bellum aliquod publicum iustum esse. DEM. INART. III. ART. I. Idque ipsum aliter etiam probatur, quia nemo est qui probet instituta ob finem cui finis ipse non multo etiam magis placere debeat. Tributa nemo nescit bellorum praecipue causa institui.
Verum enim est Taciti illud, neque gentium quietem sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis haberi posse. Tributa autem solvi Deus et per Christum et per Apostolum ▸
Addo, etiam Christianorum. Licet enim DEM. INART. I. ARTIC. II. Christianis quicquid ante Christi legem licuit, nec Christus prohibuit. Bella ante Christum iusta fuisse probavimus, et fatentur omnes. ▸
Imo ▸
Iustum igitur bellum aliquod ▸
Etiam DEM. INART. II. ART. III. ▸
Illud interim fatendum minime ex officio Christianorum hominum eos facere, qui iniuriis suis armorum praestant occasionem, cum praeter communem totius humanitatis necessitudinem peculiari amoris et concordiae sacramento obligentur. ▸