A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

CAPUT IV.
QUAESTIO II.
ART. I. AN ▸

PRAEDARI
PRAEDAM CAPERE
ALIQUANDO IUSTUM SIT

ART. II. CHRISTIANIS
ART. III. EX CHRISTIANIS
ART. IV. OMNI IURE.

Confecta quaestione de bello altera de praeda succedit; ▸

qua nostrum argumentum proprie attingitur. Est autem
haec quaestio similis priori, et ex priore expediri potest. Ubi enim iustum est aliquid, quatenus ad finem tendit, multo magis finis ipse iustus est. Bellum autem iustum iccirco
est
quia ad iuris adeptionem tendit. ▸
In praeda autem
Et in praeda
ius nostrum per bellum adipiscimur:
ut mihi quidem recte dixisse videantur, qui iusta bella in hoc maxime putant consistere quod capta capientium fiant, quod et Germanica belli voce indicatur: et Graeca Martis. Est autem ἄρης, ut videtur, ἀπὸ τοῦ ἀίρειν.
Praedam igitur aliquam iustam esse necesse est, et quidem inter easdem personas, et omni eodem iure quo bellum iustum esse demonstravimus. Sed quia hanc partem disputationis intelligi maxime interest, neque vero caeteri eam pertractarunt, qui de bello commentati sunt, eadem capita quibus priorem absolvimus quaestionem, in hac etiam redordiri placet. Ut igitur videamus quomodo praeda divinae voluntati secundum leges respondeat, sciendum est duas ab ea partes contineri, privationem scilicet prioris ▸
dominii, et acquisitionem novi.
possessionis, et acquisitionem dominii novi.

Ut enim eius quod quid est duae simul formae esse non possunt, ita nec eiusdem rei duo

aut possessores aut
domini in solidum: Quare ut formae inductionem, ita
possessionis et
dominii, privatio debet praecedere. Ea vero duplex est: Universalis ut apud Physicos materiae primae, quae a natura inest, ita apud nos ἀδεσποτεία, ▸
vacuitas dominii rerum omnium non occupatarum
▸
dominiique privatio
▸
dominiique privatio,
dominiique vacuitas,
in rebus omnibus non occupatis:
quo sensu illud intelligitur, Libertatem natura etiam mutis animantibus datam, quia nondum captae in nullius dominio sunt. Singularis, ut apud Physicos materiae secundae, apud nos dominii detractio, quae ex facto oritur: cuius modi sunt complures: sed ille ▸
natura
simplicissimus, quo amissa possessione dominium amittitur, non minus quam acquisita acquiritur. Id enim naturale est, et locum semper haberet, nisi lex quarta obsisteret, unde omissa possessione vindicationes ▸
oriuntur.
oriuntur: deducta scilicet in irritum ea quae contra ius facta est, apprehensione.
Lex autem quarta locum habere non potest contra leges primi ordinis: quae cum nobis concedant omnia facere quae ad vitae nostrae rerumque nostrarum tutelam sunt necessaria, sine dubio permittunt tolli instrumenta quibus offendimur.

Divitiae autem recte definiuntur multitudo instrumentorum tum in re familiari, tum in republica. Omnes igitur res hostium totidem sunt instrumenta in nostrum exitium comparata: quibus scilicet arma parantur, aluntur exercitus, opprimuntur innoxii. Haec amoliri, haec illis extorquere non minus necesse est quam gladium furenti, si res nostras tutari, si denique salvi esse volumus.

Onesander in hanc sententiam: ζημία γὰρ χρημάτων καὶ καρπῶν ἔνδεια μειοῖ πόλεμον, ὥσπερ ἡ οὐσία τρέφει. Nam damnum in rebus datum, fructuumque egestas minuit bellum, quod facultatibus alitur.
Neque vero praeceptum illud obstat quod nos iubet alienis abstinere: cum ne illud quidem locum hic habeat quo alterum laedere vetamur. Servandae enim sunt leges singulae in suo ordine. Regula ▸
[..]
autem
ista, non debere ei cui quod plus est licet id quod minus est non licere una et eadem certitudine nititur atque illa Mathematicorum, in eo quod plus est id quod minus est perpetuo inesse: quam et ipsam recte Iurisconsulti usurpant, quippe cum non minorem in iure locum habeat proportionis observatio, quam in numerorum et magnitudinum dimensionibus.

Quanto autem est prior in ratione bonorum vita quam possessiones, tanto est gravius occidere quam praedari. Cum igitur homicidii reus non sit qui hominem iusto in bello interfecit, multo minus furti tenetur, qui rem aufert hostilem. Cicero: Neque est contra NATURAM SPOLIARE eum si possis quem honestum est NECARE. quod et passim Iurisconsulti tradiderunt. Et causa quidem cur hostis re sua privari debeat satis iam apparet. An autem iisdem legibus simpliciter inspectis sequatur occupantem dominium irrevocabile, disputari potest. Videbitur enim nonnullis, cum prior dominus iure privatus sit, esse rem nullius atque adeo, sicut caetera, fieri primi possessoris: quod Nerva filius et post eum Paulus sensisse videntur, cum bello capta iis rebus annumerant, quae cum nullius ante fuerint ei acquiruntur naturaliter qui primus earum possessionem nanctus sit.

Ratio autem illa statim succurret, quam modo diximus, quia leges superiores quae sunt de bono nostro oppositae inferioribus bono alieno locum non faciunt. Nec aliud spectasse Cicero videtur, si quis diligenter consideret, cum dicit Cassium profectum in ▸

provinciam
ALIENAM provinciam, si Homines legibus scriptis uterentur, his vero oppressis SUAM LEGE NATURAE: Ea scilicet lege quam nos secundam posuimus. Sed qui accuratius considerabit leges omnes simulatque possunt pariter observandas, iustam hic distinctionem facile inveniet. Nam manente quidem bello non posse res captas ab eo qui amiserit vindicari ex perpetuitate periculi satis intelliget.Sed rebus pacatis ea quae duntaxat ob securitatem tuam ceperis alia causa non accedente quominus restituere debeas ▸
causam
rationem
non videbit. Hic enim lex quarta, cum alteri nulli repugnet, debet reviviscere.
Magna igitur differentia est in acquisitione rerum quae nullius, et rerum, quae alterius fuerunt; ad res eas quae dominum non habuerunt acquirendas sola possessio sufficit: ad res alterius nobis adiungendas praeter possessionem causa requiritur: ob quam ille scilicet cuius res fuit aut volens, aut nolens ea privari debeat.
Non sufficit igitur titulus universalis ille quo vacantia occupamus ad quaerendum in re hostili ius plenissimum, sed titulus alius desideratur, qui tamen in bello nunquam deest: quod sic colligitur. Primum si ad rem nostram recuperandam arma moveantur, quin a detentore armato possessionem iniustam recte avocem manu militari dubium non est.
Quis enim non intelligit cum res utiles acquirere nobis ▸
iubemur,
permittimur,
etiam partorum tuitionem ▸
etsi
et, si
eripiantur, receptionem simul indicari?
Quod si rem ipsam consequi non possim tanti tamen ille mihi quanti res fuit obligatus est. Permittendum igitur mihi est ut quantum ille mihi debet tantum ego ex bonis eius consequar. Idemque erit si ab initio non rem meam vindicaverim, sed debitum persecutus sim. Nam ▸
iuxta legem sextam
cum tantundem illi supersit quantum mihi deest id illi auferendum et mihi applicandum est. Et sic in ▸
forensibus iudices creditores in bonorum possessionem
forensi exsecutione creditores in bonorum debitoris possessionem
mitti videmus, ut illis ex iisdem bonis satisfiat.
Nam ut eadem bona publice ▸
vendi
distrahi
sub hasta debeant, nec nisi in subsidium creditoribus addicantur, non a iure gentium sed civili venit, cuius imitatio etiam in Repressaliis recepta est. Ipsa autem natura ab eo per quem re mea careo tandundem me quovis modo recipere permittit:
re[s]que eo modo recepta fit mea, quod et Theologis placet:
neque ▸
secundum hanc
vero naturaliter
fieri potest ut dominii causam praestet qui ipse dominus non sit, quod tamen legibus introductum est.

Quod si etiam delicta bello ulciscamur, certum est paenam non in corpora duntaxat, sed in facultates etiam dirigi, quae in forensibus etiam iudiciis iniuriam passo addici solent.

Ratio est apud Tryphonium: Nam male meritus publice ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit etiam egestate laborare debet.
Et huc illud pertinet, Tullii ut omnes animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur. Et proprie istud de Lepido: Atque ille si armis positis de vi damnatus esset, quo in iudicio certe ▸
damnationem
defensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis.
Deque eodem[:] Et si iudicio damnatos eadem paena sequitur cives, qui potuimus leniores esse in hostes? Ius autem rem acquirendi hostilem sive ob rem, sive ob debitum simplex, aut etiam paenarium non necessario bellum praecedit, interdum etiam comitatur. Primum enim quis est hostium qui vitam duntaxat nostram appetat, non etiam facultates, aut non vitam potius ob istas? Merito igitur per bellum id quod nobis quotidie eripitur, aut tantundem recuperabimus. Unde plerisque visum est in bellis quasi tacitam pactionem permutationis accedere, ut alea certaminis uterque contentus ▸
aut aliena caperet, aut sua amitteret:
aliena caperet, sua amitteret:
ut sit quod apud Menandrum est:
οἱ γὰρ θέλοντες προςλαβεῖν τὰ τῶν πέλας
ἀποτυγχάνουσι πολλάκις νικώμενοι,
τὰ δ ’ ἴδια προςτιθέασι τοῖς ἀλλοτρίοις.
Qui concupiscunt capere vicinas opes
Persaepe de spe clade cum victi cadunt
Alterius etiam rebus adiiciunt suas.
Neque longe hinc abit Aristotelicum illud ὁ γὰρ νόμος ὁμολογία τίς εστιν ἐν ᾧ τὰ κατὰ πόλεμον κρατούμενα τῶν κρατούντων ἐῖναι φασι : Est enim lex ista, quasi consensus aliquis, quo bello capta esse dicuntur capientium.

Alterum quod nunc dicam perpetuum est, nec a bello potest abesse. Quod enim bellum geritur sine sumtu et sine damno?

Ut enim caetera omnia ex voto succedant, quod nunquam accidit, interim tamen qui bellum gerere cogitur, a rei domesticae procuratione avocatur.
Atqui is qui iusta arma induit ius habet et damna omnia et impensas, ut sibi debita recuperandi: quemadmodum in iudiciis forensibus et dispendia et sumtus non litis modo sed et exsecutionis ab eo sarciri aequum est qui sponte iuri non paruit.
Hinc illud est: impensas belli lege victi suscepturus.
Postremo certum est eum qui iusto bello sciens resistat graviter delinquere. Atque adeo si quid ille feliciter gerat, fur est et raptor violentus, et sicarius. Sunt autem haec peccata eiusmodi, ut reum facultatibus omnibus, aut parte ▸
maiori
magna mulctari faciant: quae ei apponi debent in quem peccatum est, aut homini aut reipublicae.
Et hoc est quod tradunt Theologi in principio belli si hostis offerat plenam satisfactionem non tantum iniuriae et rerum sed damnorum etiam ac impensarum, audiendum eum esse. At secus ▸
caepto iam
flagrante iam bello, quia hostis ▸
qui
delinquens iam non eo sit statu, ut satisfacere debeat, sed † ........... est pati, altero videlicet iudice iam constituto, qui †. . . . . . . . . . . possit.

Ex his quae dicta sunt satis apparet etiam concordiam reipublicae et magistratuum auctoritatem saepe sine praeda conservari non posse, praecipue quia ad eam rem maximi sumtus desiderantur, nec impune ferre debent qui temere repugnant. Cum igitur patuerit iustum esse, quia et Deo gratum est, nos salutem nostram tueri, res nostras defensare aut recuperare, debitum consequi, etiam illud quod poenam continet,

quae nos alteri cuiquam remittere Deus non cogit, praesertim cum ▸
et
in commune intersit maleficia non manere impunita,
propugnare rempublicam et magistratus: Horum autem nihil fieri possit, nisi hostes opibus exuantur: pleraque vero non aliter possimus obtinere, nisi per bellum acquirendo id quod hostis fuit: hoc autem sit illud quod praeda dicitur, omnino consequitur praedari aliquando iustum esse.

Iam ex iure naturae praedam oriri probatum est, quod ▸

in aliis etiam
et in aliis
animantibus conspicitur, illis etiam quae gregatim pascuntur aut volant: nam cum alias possessa relinquant possidentibus, idem tamen non faciunt praelio irritata: Quo illud Plutarchi ▸
Camillo
referri potest: οὐδὲν ἀυτοὺς δεινὸν οὐδ' ἄδικον ποιοῦντας, ἀλλὰ τῷ πρεσβυτάτῳ τῶν νόμων ἀκολουθοῦντας, ὅς τῷ κρείττονι τὰ τῶν ἡττόνων δίδωσιμ, ἀρχόμενος ἀπὸ τοῦ θεοῦ, καὶ τελευτῶν εἰς τὰ θηρία : nihil se aut grave aut iniquum facere, sed ius antiquissimum sequi, quod res inferiorum superioribus largiatur, a Deo incipiens, et in bestias desinens.
Quaeque sunt in Gorgia Platonis et passim apud auctores in hanc sententiam.
Et hoc ipsum ius esse naturae, quod etiam inter feras valeat Iosephus prodidit, et non uno loco Aristides.
Philosophus etiam: ἡ πολεμικὴ φύσει κτητική πως: Res militaris naturaliter quodammodo acquisitiva est. Theophilus hanc acquisitionem φυσικὴν κτῆσιν vocat, possessionem videlicet naturalem.
Unde sequitur etiam inter Christianos iuri praedae locum esse. Recte etiam praeda iuri gentium
ἐθνικῷ νόμῳ, ut apud Theophilum est,
attribuitur: ut apud Demosthenem ▸
contra Aristocratem
: εἶτ' οὐ δεινὸν ὦ γῆ καὶ θεοί, καὶ φανερῶς παράνομον, οὐ μόνον παρὰ τὸν γεγραμμένον νόμον, ἀλλὰ καὶ παρὰ τὸν κοινὸν ἁπάντων ἀνθρώπων νόμον, τὸν ἄγοντα καὶ φέροντα βίᾳ τἄμα ἐν πολεμίου μοίρᾳ μὴ ἐξεῖναι μοι ἀμύνασθαι; Deinde vero nonne illud grave est o Tellus et Di, nonne manifestissimae iniquitatis, nec scripto duntaxat iuri contrarium, sed illi etiam legi, quae generi humano communis est, ut cum quis res meas vi auferat, rapiat que hostiliter, mihi non liceat par pari ▸
po
rependere?
Iudice etiam ▸
Xenophonte
Cyro
νόμος ἐν πᾶσιν ἀνθρώποις ἀΐδιός ἐστιν ὅταν πολεμούντων πόλις ἁλῷ τῶν ἑλόντων ἐῖναι τὰ χρήματα: Lex est INTER HOMINES SEMPITERNA capta hostium urbe eorundem res atque pecunias victori cedere. Et hic est ille Cyrus cui regna Orientis armis quaesita Deus ipse ▸
quasi belli iure
addicit.

Iuris gentium ius belli pars est: quare Aeschines: εἰ μὲν πρὸς ἡμᾶς πολεμήσας δορυάλωτον τὴν πόλιν ἑῖλες, κυρίως ἔχεις τῷ τοῦ πολέμου νόμῳ κτησάμενος. quod si bello contra nos suscepto urbem armis captam occupasti, recte illam belli iure possides. Idemque alii ius victoriae dixerunt:

Philosophique omnes proprium quoddam genus acquisitionis ex hoste statuunt, quod aut πολεμικήν aut λῃστικήν aut ἀγωνιστικήν aut χειρωτικήν vocant. Socrates autem apud Xenophontem, qui mos illi fuit obstetricia quadam arte ex semine quod humanis animis insitum est elicere veritatem, Euthydemum interrogando eo perducit, ut cum spoliare in parte iniustitiae poneret, hoc ipsum tamen in hoste iustitiae consentaneum esse ▸
fatetur
fateretur.
Et Plato: πάντα τῶν νικωμένων ἀγαθὰ τῶν νικώντων γίγνεσθαι. bona omnia quae victus habuit victoris fieri.
Unde apparet quam illi sint inepti qui bella inter Christianos praeda volunt carere, nisi forte illa omnia putant iniusta. Sed hominum alioquin eruditorum hac in parte inscitiam alii aperuerunt. Nos ex principiis ante positis rem tam perspicuam putamus, ut longiore disputatione non egeat: quin et hoc animadverti posse diversae sententiae auctores ne hoc quidem ipsum, quid esset praeda, satis intellexisse. Quod autem a civili bello sumunt argumentum dupliciter absurdum est. primo enim quis illis concedat bella Christianorum esse civilia, quasi vero totus orbis Christianus una sit respublica[?] Deinde quod in civili bello praedae locum non faciunt in hoc etiam falluntur. Nam ut historias omittam, ex quibus discimus adeo praeda scatere bella civilia, ut ista saepissime cupido homines ad res novas pellexerit, quae est ratio, cur magistratus, si aliter non possit, id quod reipublicae debetur, vel ob solam paenam rebellionis, armata manu consequi non ▸
pos[sit]?
debeat?
Plato sane cum in civili dissensione bellum velit esse quam pacatissimum permittit tamen τὸν ἐπέτειον καρπὸν ἀφαιρεῖσθαι τοῖς κρατοῦσι τῶν κρατουμένων. ▸
fructus annuos eripi victis a victoribus.
fructus annuos eripi victis a victoribus.
Tum vero quid tam contrarium est, quam praedam prohibere, ubi caedes permittas?

Quia vero ius est gentium hostem spoliare etiam

ius
civile sit necesse est. Quod et singularum nationum leges et consuetudines, quae de praedae distributione ubique plurimae sunt, manifestum faciunt. In Romano autem Iuris corpore saepissime expressum est capta bello capientium fieri: idemque probant Canones. ▸
Quod si leges etiam moresque patrios Batavi ▸
respicimus,
respiciunt,
multa egregie a maioribus nostris et hoc etiam tempore de iure praedae sive terrestris sive maritimae, exemplo etiam finitimarum gentium, constituta ▸
reperientur.
▸
reperiemus
reperie[..] sit
Haec autem omnia dubitare nos non patiuntur, quin praeda omni iure concessa sit. Idque ipsum Sacrae literae loquuntur. Estne aliquid quod magis volumus, quam quod lege expressa iubemus? Atqui inter leges militares sunt ista Dei verba de capta civitate. OMNIA SPOLIA EIUS DIRIPIES TIBI, FRUERISQUE PRAEDA HOSTIUM TUORUM QUAM DEDERIT DOMINUS DEUS TUUS TIBI. Sicut igitur victoria sic etiam praeda a Deo est, unde et partem Deo, sacratam legimus
ipso agnoscente
: quod ▸
ipsum
ne profanae quidem Gentes omnino ignoraverunt, cum Iovem praedatorem, et Minervam Leitida, Martem denique aut Herculem aut Vulcanum spoliis hostium mactarunt. Unde et trophaea ▸
sacra
sancta
fuere. Illud autem
ipsius
Iosuae θεόπνευστον, ▸
a Deo inspiratum
et a Divino numine dictatum
negare quis potest? Cum multis opibus ad sedes redite vestras, cum vi pecoris multa, cum auro argento aere ferro, cum vestimento omnifario, et participes estote praedae hostium vestrorum cum fratribus vestris.
Inter praecepta etiam quae Iosuae dantur adversus Haium proficiscenti illud est: Spolia eius et iumenta eius diripietis vobis.
Aut illud quod per Davidem enuntiatum est: Accipite benedictionem de praeda hostium Domini. Sed vel hoc solum sufficere poterat, quod Deus Israelitas, formatum a se populum, ea ratione ius suum tutari voluit: Aut etiam quod modum praedae ▸
ostendit
circumscripsit, et quomodo dividi deberet ostendit. Illae etiam auctoritates quae bellum esse iustum aut simpliciter aut ex principiis probant huc referri non incommode poterunt. Et eaedem quae bellum Christianis et in Christianos permittunt, ad praedam etiam pertinent: quia scilicet mutari non potuit quod erat sui natura immutabile, nec Evangelica doctrina quicquam in moribus ▸
mutavit
innovavit.

Neque vero putandum est cum tam manifestis Dei oraculis pugnare Baptistae praeceptum. In quo animadvertendum est consuli Iohannem non a militibus in procinctu quique in hostem ituri erant, sed ab illis qui in Iudaeae praesidiis versabantur. Quantis autem Romani milites iniuriis miseros provinciales infestaverint, quantamque solitudinem circum se fecerint illorum hyberna testantur eius saeculi scriptores. Has itaque vexationes, quas concussiones ▸

dicimus,
ipse vocat, ut hodieque dicuntur, et calumnias omnes
Iohannes prohibet, iubetque milites salariis suis (nam id ferme vox sonat) contentos esse.
Nec aliis ea sententia quam rusticis et hospitibus parcit, in quos nimium crebrae sunt militum iniuriae, ut omnes ad eum locum interpretes consentiunt.
Est enim hoc periniquum spoliari paganos immerentes, qui ad sui defensionem, et sustentationem militum onera ▸
publice
publicitus
indicta sustineant.

Sed nihil hoc ad res hostium pertinet, neque aliam sententiam habet, quam quod ante publicanis dictum erat, nequid amplius exigerent quam iure constitutum esset. Iuste igitur, si imperantes ita decreverint, praeda

ex hoste
ad militem perveniet, diceturque et haec pars esse salarii, hoc est praemiorum quae milites iuste consequi Paulus testatur. Non aliud ▸
igitur
ergo Iohannes his qui in Iudaea militabant, quam exercitibus suis Aurelianus edixit: Annona sua quisque ut contentus esset: de praeda hostis, non de lachrymis provincialium viveret.
Omni autem iure praedam esse iustam eadem auctoritas evincit, quae de bello idem probavit.
Restant sanctorum virorum exempla: quorum princeps facile Abrahamus multa nobis argumenta suppeditat. Primum enim cum res hostibus possessas vi aufert, satis ostendit non debere ▸
alienum omnino putari
ut alienum relinqui id
quod hostes detinent: ideoque hoc factum recte imitabimur. Agnoscit deinde praedam cum eius partem decimam dat sacerdoti, ut in Epistola ad Hebraeos diserte explicatur. Illud autem ipsum de praedae decima apud alias etiam gentes invenitur.

Ad ultimum ius praedae apertius probare non potuit, ▸

quod
quam cum quaedam eius consumenda ministris suis dedit, auxiliatoribus vero partes e manubiis assignari voluit. Neque enim erat is Abrahamus qui daret quicquam, quod honeste accipi non posset. Caeterum quod e spoliis reliquum erat non quasi minus iure partum recusavit, hoc ipsum enim aperte fuisset professus: neque ▸
o
vero interpretum quisquam ita intellexit: sed longe alia de causa. Et nonnulli quidem ita verba exponunt, ut dicant Abrahamum ante expeditionem voto se obligasse, nihil se ex praeda sibi excepturum. Certum autem est vovere nos alia quam quae facere necessario debemus. Quae autem ratio illum moverit aut ad votum aut
citra votum
ad repudiationem partis ex praeda illis verbis indicatur: Ne dicas ego ditavi Abrahamum. Liberaliter igitur et quadam animi magnitudine cessit iuri suo. Verebatur enim haud immerito vir innocens ne homines profani et verae religionis inimici temere ipsum calumniarentur, quasi sola praedae aviditate bello ▸
nihil ad se
non ad se proprie
pertinenti se immiscuisset. Habet igitur hoc rationem specialem, et a Periclis et Fabii facto haud longe discrepat, qui rei privatae iacturam fecerunt, ne iniquam suspicionem in se irritarent.

▸
Marci autem Catonis factum multo similius post Hispanensem victoriam, qui paene iisdem verbis, quibus et Abrahamus utitur, negabat quicquam ad se perventurum e bello captis praeter ea quae in cibo ac potu consumsisset. Addebatque non ideo a se culpari alios imperatores qui concessas ex praeda utilitates sumerent, sed malle se de virtute cum optimis, quam de opibus cum ditissimis contendere.
Marci etiam Catonis factum haud dissimile post Hispanicam victoriam, qui paene iisdem verbis, quibus et Abrahamus, negabat quicquam ad se perventurum e bello captis praeter ea quae in cibo ac potu consumsisset. Addebatque non ideo a se culpari alios imperatores qui concessas ex praeda utilitates sumerent, sed malle se de virtute cum optimis, quam de opibus cum ditissimis contendere.
Neque multum diversam rationem Fabricius apud Dionysium reddit, quod cum posset ex praeda nihil suum fecerit, καὶ τὸν ἐκ δικαίου πλοῦτον ὑπεριδὼν ἕνεκα δόξης, ▸
etiam iuste partas divitias prae gloria contemnens,
idque se fecisse dicit Valerii Publicolae, aliorumque exemplo.
Potuit et hoc ▸
eius
Abrahami
animum movisse, quod pleraeque res quae penes Reges devictos inventae erant, non illorum fuerant antiquitus, sed Sodomae civibus, sociis tum Abrahami, recens ereptae, quas iccirco ad ▸
earum
priores
dominos aut eorum Principem velut postliminio redire nonnihil habebat rationis: ut et iuris Romani aequitas in rebus quibusdam constituit. Imo etiam ubi ius deest benignitate interdum id factum legimus. Atque ita Abrahamus idem tum fecerit, quod Romani alias qui captis Volscorum castris, Latinis atque Hernicis sociis edicto ad res cognoscendas vocatis easdem reddiderunt. Idem Volumnius et postea Attilius devictis Samnitibus, idem ▸
Gracchus factitavit.
Gracchus et Aemilius factitarunt.
Nec aliter Scipio constituit ▸
pri
superatis Lusitanis ▸
etiamque
atque etiam
capta Carthagine in signis et donariis quae Siculorum fuerant. Caeterum videant si qui sunt quibus haec non placent quos viros et quales condemnent: cum praedas egisse legamus et Mosem, exemplar iustitiae multo certius quam fuit aut Lycurgus aut Aristides, et sanctissimum ducem Iosuam, et Davidem Deo amicissimum Regem.
Tum vero Rubenitas cum Gaditis et parte Manassitarum, ▸
Deo ipso, ut scribitur, auxiliante:
qui hostium spoliis ditati ideo ▸
leg?[untur]
scribuntur, quia fiduciam in Deo collocaverant:
itemque Asam Principem ▸
religiosissimum
religionis nomine summopere commendatum.

Quod si ad Christianos Principes venimus, invenietur nemo qui non exempla illa secutus sit. Tametsi enim Christianorum moribus et quidem sero servitus exoleverit, (cuius rei diversa ratio demonstrari facile posset, nisi ab instituto hoc discederet) manere tamen illud ut res captae bello capientibus quaerantur apud cunctos Iuris magistros

exploratum
exploratam exploratum est. ▸
atque ita observandum Bartolus tradidit.
Verum testimonia in numerum congerere nihil hic opus. Theologos poscimus? En unum pro omnibus Augustinum. Si qua iam praecisi possidere caepistis, quia vobis ablata nobis Dominus Deus dedit, non ideo concupiscimus aliena: quia illius imperio, cuius ▸
simul omnia
sunt omnia,
facta sunt nostra, et iuste nostra sunt.
Placent iuris Pontificii doctores? Pontifex ipse Innocentius acquisita bello licito licite retineri affirmat. idemque multis exsequitur Hostiensis, et Panormitanus
et Archidiaconus
. Quid iuris Romani interpretes? Bartolus: Ubi bellum licitum fuit depraedantes ex iure civili ad restitutionem non tenentur. Baldus hoc amplius: In foro etiam interno conscientiae licite retinentur quae iusto bello capta sunt. cuius et verba Iason ▸
refert,
refert:
et omnes ▸
probant:
probant,
non modo Iurisconsulti verum etiam Sacrosanctae sapientiae interpretes, quicunque hanc Disputationem ▸
attigerunt
proprie exsecuti sunt, ut Silvester, Adrianus, Angelus, Lupus, et
inter
Hispanos Victoria et Covarruvias:
▸
Et
quod
si omnes auctores inspiciamus nemo damnat praedam, multi avaritiam in praeda τὸ πλεονέκτημα ▸
id quod plus aequo est:
id quod plus aequo est:
sicut nec bellum, sed in bello crudelitatem culpari diximus.
PRAEDAM igitur CAPERE ALIQUANDO IUSTUM EST CHRISTIANIS EX CHRISTIANIS OMNI IURE.