Cuius quidem legis necessitas per se perspicua est, et ex his quae supra diximus repeti potest: sed alia hic quaedam suboritur difficultas, quae in lege civili non erat. Nam cives reipublicae suae ὑποτάσσονται ▸
δίκαιοι δ'ἐσμὲν ὀικοῦντες πόλιν ἀυτοὶ καθ'ἁυτοὺς κυρίας κραίνειν δίκας. Nos quotquot huius colimus urbis maenia Valemus ipsi nostra iudicia exsequi.
Nam sane supra rempublicam, quae est per se sufficiens multitudo, maius nullum imperium est. Neque vero respublicae aliae omnes convenire potuerunt, ut certantium inter se causas discerent. Distinctione igitur aliqua res fuit concilianda in hanc ▸