A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Sunt autem haec duum generum. NOVA DECLARATIO Alia enim pacti vim habent inter respublicas, ut quae modo diximus: alia non habent, quae receptae potius consuetudinis nomine quam iuris appellaverim. Sed tamen et haec iuris gentium frequenter dicuntur, ut quae de servitute, de certis contractuum generibus, et successionum ordine ▸
diversi populi
populi ▸
omnes
omnes aut plerique
cum seorsim singulis ita expediret, in eamdem formam imitatione aut fortuito statuerunt. Quare ab his institutis licet singulis recedere, quia nec communiter, sed sigillatim introducta sunt. Nam et simili ratione non quicquid in republica plerisque usitatum est statim ius faciet, sed id demum quod civium inter se communicationem respicit. Sunt enim multa non publici sed privati moris, qualia infinita de vestitu, de conviviis, de funeribus antiquarii congerunt: a quibus etsi vulgo receptis liberum tamen est singulis patribusfamiliarum suo arbitrio recedere. Sed inter leges caeteras eius gentium Iuris, quod velut ex contractu populos ligat praecipua est,