A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Altera: UT QUICQUID MAGISTRATUS GESSIT RESPUBLICA RATUM HABEAT. ▸
Bonum autem in priori lege illud primo intelligendum est quod mandantis voluntati congruit, si modo voluntas manifesta est: in quo et illud inest ne quid amplius fiat quam mandatum est. Ubi autem illa manifesta non est, vera utilitas spectanda est.
Recte Seneca de Principe et Republica locutus diduci alterum negat posse, sine utriusque pernitie. Nam ut illi viribus opus est, ita et huic capite.
De Clem. 1. c. 4.
Si nunc cessim eamus, ut quae proxime dicta sunt ad sua principia retro ferantur, facile apparebit per consensum civitatis, sanctumque apud omnes gentes magistratuum nomen, ei rei non alium quam Deum esse auctorem: quo spectat ἐκ δὲ διὸς βασιλῆες. ab Iove sunt Reges. Vis autem illa mandati regulas constituit duas postremis duabus comparatas, quarum una legislatorum, altera iudicum confirmat auctoritatem. QUOD SE MAGISTRATUS VELLE SIGNIFICAVIT ID IN CIVES UNIVERSOS IUS EST. Et: QUOD SE MAGISTRATUS VELLE SIGNIFICAVIT ID IN CIVES SINGULOS IUS EST. Annectendum nunc illud est esse quoddam ius mixtum ex iure gentium et civili.
sive ius gentium quod recte ac proprie secundarium dicetur IUS GENTIUM SECUNDARIUM
. Ut enim commune bonum privatorum ea induxit quae iam recitavimus, ita cum sit aliquod commune rerumpublicarum inter se bonum, eas inter gentes quae respublicas sibi constituerant de hoc etiam ▸
bono
convenit. Hinc est regula imitatrix eius quae fuit quarta cuius ratio ex tertia et secunda et consequenter ex prima deducitur. ▸
. Exempla dari possunt de legatis non violandis quos omnes gentes quae republica utuntur aeque sanctos habent: de mortuis sepeliendis: et alia eiusmodi. ▸
Sed inter leges caeteras istius velut secundarii gentium iuris praecipua est illa,
quae primae legi civili assimilatur NE RESPUBLICA NEU CIVIS IN ALTERAM REMPUBLICAM ALTERIUSVE CIVEM IUS SUUM NISI IUDICIO ▸