A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

hoc est: NE ▸

QUIS
CIVIS ADVERSUS CIVEM IUS SUUM NISI IUDICIO ▸
EXSEQUERETUR
EXSEQUATUR
. Habet autem haec lex in ipsa etiam republica locum quae siquid cum singulis contendit hoc ipsum iudicii more facere debet. Sed quia supra Rempublicam nihil est, ipsa iudex necessario est etiam in sua causa. Vere itaque Tacitus ita dixit divina voluntate provisum ne populi alios iudices quam se ipsos paterentur. Ex his quae supra diximus apparet, potestatem civilem, quae in Legibus iudiciisque conspicitur primo ac per se penes ipsam esse rempublicam: ut enim naturaliter singulis in se ac sua potestas est, ita in omnes resque omnium nisi omnium potestas esse non potest. Sed rursus sicut in re privata non ex nostris tantum actionibus obligamur aut commodum capimus, sed ▸
ex
per
illorum etiam operam quos rebus nostris praefecimus, quia perinde est quod cuique facere licet id per se faciat an per alium, ita quia non cuivis de populo vacabat administrationi rerum civilium tempus impendere, quaedam etiam occurrebant quae melius per paucos agerentur, evenit, quod et nunc in collegiis maioribus solet, ut societas pro iure potestatis, quam in singulos habet, nonnullis e suo numero istum laborem partemve eius aliquam mandaret. Qui tale mandatum accipiunt Graeco vocabulo ἄρχοντες, Latino Magistratus vocantur. MAGISTRATUS Notari hic potest contractuum alios parem utrinque utilitatem respicere, alios partis unius gratia comparatos, ut scilicet quod alteri deest voluntatis supplemento sarciatur:
quae in locum impensae rei aut operae sola gratia contenta est
. Ita distant locatio▸
,
et commodatio, permutatio et donatio, societas et mandatum: quae postrema hic diverso respectu concurrunt. Nam magistratus quatenus et ipsi cives sunt, fructum suae administrationis hoc est bonum publicum pro sua parte percipiunt: at quatenus reipublicae sunt procuratores non ad suam, sed ad reipublicae utilitatem instituti sunt:
eodem scilicet modo quo navium gubernatores.
Quare leges duae quae contractui mandati naturaliter insunt hic etiam reperiuntur. Una: UT MAGISTRATUS OMNIA GERAT E BONO REIPUBLICAE ▸
:
.