A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

conventione atque placito, quo respectu κοινὴ πόλεως συνθήκη

▸
communis pactio civitatis
communis pactio civitatis
Demostheni
et Platoni interdum
appellatur.
Eadem l. 2. et l. 1 Arist. de Rep. lib. 1 c. 6 Rhet. 1. c. 15 V. Vasq. contr. ill. 44 n. 5. et c. 28 n. 12
Ex prioribus igitur regulis et ista descendit. QUICQUID RESPUBLICA SE VELLE SIGNIFICAVIT ID IN CIVES UNIVERSOS IUS EST. Hinc oritur Ius illud quod ▸
θετικὸν
θετικόν ▸
positivum
sive νομικόν ▸
legitimum
aut etiam ἴδιον ▸
proprium
Inst. de Iure nat. § pen. et ib. Theophilus Arist. de Rep. lib. 3. c. 9
Philosophi, Iuris auctores civile IUS CIVILE. vocant: quod non est ius per se, sed ex alio: ▸
Quemadmodum
quemadmodum
si bos cum ove permutetur, non sunt quidem haec per se aequalia, sed quia contrahentibus ita placuit. Nihil ergo mirum est quod alioquin illicitum non foret hac ratione illicitum fieri:
aut cum iura naturalia, ut quae causam habeant perpetuam, ipsa etiam perpetuo durent, ▸
cum
ista iura mutari cum sua causa, hoc est cum hominum voluntate: aut alia alibi esse, quia scilicet bona rerumpublicarum sunt diversa.
Voluntas universorum ad singulos directa boni publici intuitu iudicium est. IUDICIUM Nam cum homines abrepti saepe non vero sed falso atque inordinato sui amore, qui mali omnis causa est, id quod revera erat plus habere crederent aequalitatem esse, et hinc dissidia ac tumultus orirentur, quae mala vitari concordiae et tranquillitatis publicae intererat, media inter contendentes respublica quasi compromissaria partes diremit aequa divisione.
▸
quod Democritus indicat: οὐκ ἂν ἐκωλύον οἱ νόμοι τὴν ἕκαστου κατ' ἰδίην ἐξουσίαν, εἰ μὴ ἕτερος ἕτερον ἐλυμαίνετο. φθόνος γὰρ ▸
στάσιος
στάσιος
ἀρχὴν ἀπεργάζεται.Non prohibuissent utique leges suo quemque arbitrio vivere nisi alter alterum offendisset: invidia enim seditioni dat exordium.
▸
Et sic origo eadem
iudiciorum
quae legum. Nam et δίκη διὸς ἐκγεγαυῖα IuricisXXX nata Tonante.
▸
Elicunturque
Elicuntur enim
δικάσπολοι οἵ κε θέμιστας ἐκ διὸς εἰρύαται. proceres sanctissima quotquot Iura Iovis reddunt populis. item: εἷς βασιλεὺς ᾧ ἔδωκε κρόνου παῖς ἀγκυλομήτεω σκῆπτρον τ'ἠδὲ θέμιστας. Rex unus cui dat Saturnius aurea regni Sceptraque iudiciumque.
▸
Item:
Unde et illud:
μεσταὶ δὲ διὸς πᾶσαι μὲν ἀγυῖαι, πᾶσαι δ’ἀνθρώπων ἀγοραί. nam vicos numine complet Iuppiter: idem hominum complet fora.

Ac plane cum naturaliter cuique liceret ius sibi manu dicere, necessarium cunctis populis visum est aliquem instituere iudiciorum ordinem, cui accessit et singulorum consensus, qui cum viderent aliter suum se consequi ob infirmitatem non posse staturos se civitatis sententiae promiserunt. Et est omnino ea iurisdictionis natura ut nisi ex consensu oriri non possit, quod satis vulgatum est: ▸

Ut et illud, a parte accipi quod a iudice accipitur.
▸
Quod
Id
hac regula indicabitur: QUICQUID RESPUBLICA SE VELLE SIGNIFICAVIT ID INTER CIVES SINGULOS IUS EST. Differt haec regula a priori quod iudicium a lege
civili
: est enim iudicium IUDICIUM lex ad factum singulare aptata. Atque adeo inter leges civiles prima est ista ad continendam societatem, quae iudiciorum necessitatem facit: