A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Ita enim existimo, etiam singulis hominibus plus eam prodesse civitatem, quae tota recte se habeat, quam si qua privatis floreat utilitatibus, ipsa autem ▸
privatim
universim
laboret. Qui enim domesticas fortunas bene collocatas habet, patria tamen eversa pereat et ipse necesse est: contra vero etiam siquis in beata republica parum felix est, multo tamen facilius per illam incolumis servatur. Quare cum civitas quidem singulorum possit sustentare calamitates, singuli autem publicas non item, quid est cur non universos ipsi consulere, ipsamque tueri oporteat, nec id facere quod vos facitis, dum quasi attoniti iactura rei familiaris salutem proditis reipublicae?
Livius breviter ita concepit: Respublica incolumis et privatas res facile salvas praestat: publica prodendo tua nequaquam serves.