A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

In hac autem Universitate, quae magnae illius velut quoddam compendium est, opera illa utriusque Iustitiae multo clarius apparent. Nam assignatrix possessiones publicas pro dignitate cuiusque dominis asscribit: et officia, oneraque in cives pro viribus dispertit. Compensatrix vero non tantum inter singulos aequalitatem tuetur, sed et ▸
publica
bene de patria meritos honore et praemiis remuneratur: et in commune nocentibus ad paenas utitur. Quomodo autem quae in singulos fiunt ad cunctos pertineant eadem docet, cum praeter triumphos etiam coronas civicas donat: nec intra Maiestatis reos publica iudicia coercet, sed homicidas quoque et falsarios, et id genus sontes ad supplicia deposcit. Et ista quidem cum eius societatis, quae a Natura instituta est, iure satis conveniunt. Peculiares autem civilis federis leges ex tribus regulis dimanantes ultra eas quas ▸
diximus
dictavimus
leges in hunc modum videntur procedere.