A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Hoc est quod indicat Democritus οὐκ ἂν ἐκώλυον οἱ νόμοι τὴν ἕκαστου κατ' ἰδίην ἐξουσίαν, εἰ μὴ ἕτερος ἕτερον ἐλυμαίνετο. φθόνος γὰρ στάσιος ἀρχὴν ἀπεργάζεται. Non prohibuissent utique leges suo quemque arbitrio vivere nisi alter alterum offensum iisset. Invidia enim seditioni molitur exordium. Sic iudiciorum non alia quam legum origo. Dicuntur enim:
δικάσπολοι οἵ κε θέμιστας
ἐκ Διὸς εἰρύαται.
proceres sanctissima quotquot
Iura Iovis reddunt populis:
Item:
εἷς βασιλεὺς ᾧ ἔδωκε κρόνου παῖς ἀγκυλομήτεω
σκῆπτρον τ'ἠδὲ θέμιστας.
Rex unus, cui dat Saturnius aurea regni
Sceptraque iudiciumque.
Et apud alterum:
μεσταὶ δὲ Διὸς πᾶσαι μὲν ἀγυῖαι
πᾶσαι δ’ἀνθρώπων ἀγοραι.
nam vicos numine complet
Iuppiter, idem hominum complet fora.