quod sanctum adeo et inviolabile habetur, ad communicanda bona et hominum inter se voluntates, instrumentum, ut omnium consensu nullum gravius habeatur opprobrium mendacio. Et ista pactorum origo est. PACTA.
Initium huic ordini a Deo principe, qui omnem hunc Mundum regit, cui nihil quod quidem in terris fiat esse acceptius Philosophi prodiderunt, quam concilia, coetusque hominum, quae civitates appellantur:
Accessit communi naturae humanae iudicio singulorum voluntas, quae aut pactis conventis, ut initio, aut tacita significatione, ut postea, demonstrata est, nimirum cum se quisque ad corpus iam constitutae