A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

de maleficiis alterius Poetae ▸
Εἴ κε πάθοι τά κ' ἔρεξε δίκη κ'ἰθεῖα γένοιτο·
Quae fecit si quisque ferat ius fiet et aequum. De beneficiorum iure illud Xenophontis: τὶ δὲ τοὺς ἐυποιοῦντας ἀντευεργετεῖν οὐ πανταχοῦ νόμιμόν ἐστι; νόμιμον ἔφη. Quid, his qui bene de nobis meriti sint bene vicissim facere nonne ius ubique terrarum est? Est sane, inquit. Quin et Iurisperiti docent πρὸς ἀντίδωρα
hoc est
▸
ad remunerandum
ad remunerandum
naturalem esse obligationem.

Sed cum bonorum commutatio, ut diximus, sit voluntaria, mensura huius crediti est creditoris voluntas. Bonum enim aliud simpliciter dicitur, aliud quod alicui bonum est: et ut rectissime Aristoteles exponit ὅσα περὶ ἕκαστον νοῦς ἀποδίδωσιν ἑκάστῳ τοῦτ' ἐστιν ἑκάστῳ ἀγαθόν,

Et 3 de Morib. c. 6.
Adde Apul. de Phil. Plat. quod de re unaquaque mens unicuique dictaverit id unicuique bonum est. Fecit enim Deus Hominem αὐτεξούσιον, ▸
liberum, suique iuris,
liberum, suique iuris,
ita ut actiones uniuscuiusque et rerum suarum usus ipsius, non alieno arbitrio subiacerent. Idemque gentium omnium consensu approbatur. Quid enim est aliud naturalis illa libertas, LIBERTAS ET DOMINIUM. quam id quod cuique libitum est faciendi facultas? Et quod libertas in actionibus idem est dominium in rebus. ▸
Vasquius
Vasquium
contr. ill. c. 17. Arist. Rhet. 1.c.5. Unde illud: Suae quisque rei moderator et arbiter. Potest autem mutari voluntas, sed non in fraudem alterius, ne scilicet credulitatem cuiusquam lucremur, quae nobis utilis aut iucunda, ipsi fere damnosa sit.
Nam etiamsi aliud non adsit incommodum, tamen opinione falli malum est.
quod Plato dixit: τὸ ἐψεῦσθαι τῆς ἀληθείας κακόν. Huius autem mali iustus nemo alteri causam dabit.
Hinc illa Fidei regula, QUOD SE QUISQUE VELLE SIGNIFICAVERIT ID IN EUM IUS EST. cum qua ▸
congruit
consentit
dictum vetus, volenti non fieri iniuriam:
Et quod traditum est aequitati naturali et fidei humanae nihil tam congruum esse, quam ▸
ut
ea quae inter quosque placuerunt servari.
L. 1. ff. de Const. Pec.
Et Ciceronis:▸
Fidem
Fidem esse iustitiae Fundamentum.
Voluntatis autem significatio, alia tacita, alia expressa est. Tacita ex signo qualicunque. Expressa ex eo signo, quod singulariter homini Deus eum in usum dedit, sermone scilicet: ▸
d
ff. de oblig. et act. Tho. 2.2. q. 109. art. 3.