A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
FACIENTI MALEFACIENDUM, altera BENEFACIENTI BENEFACIENDUM.
Altera ad gratiam, altera ad iustam ultionem pertinet.
Ratio utriusque eadem, quia iniquum facit qui plus habet,
ὁ πλεονέκτης
patitur, qui minus, ut in omni societate. Plus autem est, ex bono suo aut malo alieno minus, ex malo suo, aut bono alieno. Cum autem bonum consentaneum voluntati sit, malum dissentaneum, iuxta has leges duas duo sunt obligationum genera, Philosophis ἑκούσιον καὶ ἀκούσιον, ▸
voluntarium et nec voluntarium,
voluntarium et nec voluntarium,
Iurisprudentibus ex contractu et ex delicto. Notari autem potest in his ▸
aliquanto
aliquando
factum solum considerari, ut in mandato et iniuria: aliquando praeter factum etiam corpus, ut in emtione et furto. Utrovis modo qui plus habet ▸
cum ante tantundem abfuerit, ita continget aequalitas. Naturale igitur est ab eo qui rem meam volente aut nolente me habet,
aut per quem fit ut ego rem meam non habeam,
eandem me aut aequiparabilem alteram consequi. Quod si ille ▸
volens habeat me nolente,
volens, carere me fecit nolentem
etiam praeter rem, factum illud ita aestimari compensarique debet, ut vicissim fiat aliquid quod ego velim et ille nolit. Et hoc est quod dicitur in commutationibus nec voluntariis retributionem faciendam et damni et offensae. Retributio damni pretium, offensae ▸
dicitur: PRETIUM ET POENA Graeci utranque τιμὴν vocant. Hinc iam conspici potest, quomodo leges duae secundi ordinis ubi cum primi ordinis duabus concurrunt ab iisdem terminentur atque definiantur, quatenus scilicet alterum laedere et aliena occupare fas ▸
est.
sit.
INVOEGTEKEN?? Hesiodi huc pertinet: ἀυτῷ τῷ μέτρῳ
Eadem mensura: et