Τόνδε γὰρ ἀνθρωποῖσι νόμον διέταξε Κρονίων· ἰχθύσι γὰρ καὶ θηρσὶ καὶ ὀιωνοῖς πετεηνοῖς ἐσθέμεν ἀλλήλους· ἐπεὶ οὐ δίκη ἐστὶ μετ' αὐτῶν. ἀνθρωποῖσι δ'ἔδωκε δίκην, ἣ πολλὸν ἀρίστη.
Ex regula igitur prima et secunda leges duae procedunt de bono alieno, quae prioribus de bono suo respondent, easque iusto limite circumscribunt. Una NE QUIS ALTERUM LAEDAT: altera: NE QUIS OCCUPET ALTERI OCCUPATA. Haec lex abstinentiae, illa innocentiae est: inde vitae securitas oritur, hinc dominiorum distinctio, celeberrimumque illud Meum et Tuum.