ὁ δέ γε τἀνθρώπου λόγος πέφυκ' ἀπὸ τοῦ θεῖου λόγου. Nam Dei a ratione ratio nascitur mortalium. Est quidem ista ratio nostro vitio obnubilata plurimum, non ita tamen quin conspicua restent semina divinae lucis, quae in consensu gentium maxime apparent. Cum enim malum falsumque sit natura sui quodammodo infinitum, atque insuper sibi repugnans, concordia universalis nisi ad bonum et verum esse non potest.