A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Nemo denique fuit in ulla secta philosophorum qui de Finibus disputaturus non has leges ut certissimas ante caetera poneret. Hac enim de re et Stoicis et Epicureis et Peripateticis convenit. ne Academici quidem videntur dubitasse.
Quatenus autem corpore constamus, alia nobis corpora naturaliter aut prodesse possunt, aut nocere. Et sic lex illa prior exercetur repulsione corporis a corpore, posterior applicatione corporis ad corpus. Cui usui data animantibus membra, et nobis pedes ac manus, quae tum propulsationis, tum applicationis ministerio fungerentur. Applicatio ▸
a Dei dono est
e Dei donatione est
: nam qui animantibus ut essent dedit idem dedit ad hanc rem necessaria. ▸
Sunt autem necessaria duum generum, ut quodque sit, et ut cuique bene sit. illud ut pabula quaerere animantibus, hoc ut nidificare.
Necessaria autem sunt alia ut quid sit, alia, ut cui bene sit: Incolumitatis, et commoditatis dicere possumus.
Rhetores vocant illam absolutam necessitudinem, hanc, cum adiunctione.
Cic. De Inv. lib. 2.
Omnino autem viliora praestantiorum usibus concessa, ut plantae herbaeque bestiis, bestiae et res in universum omnes Homini, ut qui dignitate rebus omnibus conditis praecellat. Cum autem Deus ista humano generi non hominibus singulis donaverit, nec tamen ad usus converti possint, nisi privatim occupando, necesse fuit eo deveniri ut suum cuique fieret quod esset apprehensum. τὸ ἐσφετερισμένον. Apprehensio haec ▸