A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
habent: quod et affectiones indicant duae, quas non homini soli, sed animantibus cunctis natura indidit, fuga et appetitus. Id autem officium, de quo hic nobis agendum est non ad cuncta bona, malaque pertinet, sed ad ea duntaxat, quae homines hominibus aut conferre, aut adimere possunt, tam actiones externas, quam res ipsas. Nam praeter haec nihil venire potest in eam comparationem qua illud quaeritur, quantum homo sibi, quantumque alteri debeat. Haec autem bona malaque in summa duum sunt generum. Prioris digniorisque ordinis sunt ea quae corpus ipsum attingunt, ut in malorum censu mors, et huic ▸
affines
affinis
membrorum mutilatio, et morbi; in bonorum vita cum ▸
incolumitate
integritate
corporis et bona valetudine. Secundae classis quae sunt ea ad res pertinent extra nos positas, nobis tamen utiles aut inutiles, tristes aut iucundas: quales sunt hinc honor, divitiae, voluptas, inde infamia, pauperies, dolor. Quare Plato cum dicit versari iustitiam περὶ σώματος θεραπείαν, ἢ περὶ χρημάτων κτῆσιν circa corporis curam videlicet, et rerum possessionem, rerum nomine etiam facta comprehendit. Ex hac igitur coniugatione emergunt leges iuris naturalis duae: