A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Qua ratione culpandum non est quod secutus Academicos Horatius utilitatem Iusti et Aequi prope matrem dixit. Omnis enim natura, ut plurimis locis Cicero inculcat, diligens est sui, seque salvam ac beatam vult. Idque non in hominibus solis videre est, sed in bestiis etiam, imo et in rebus inanimis. Hic enim est ille verus et divinus sui amor, omni ex parte laudabilis.
Arist. Lib. 9. de Mor. c.4. et 8. et lib.2. de Rep. c.5. Castrensis ad § Ius Gentium l.1. ff. de Iust. et Iure.
Quae enim in vitio ponitur φιλαυτία , hoc est nimium sui studium, istius amoris excessus est. Recte autem Socrates cum apud Xenophontem, tum apud Platonem, atque etiam Diogenes iustitiam virtutem statuunt, quae nos utiles facit cum aliis tum nobis ipsis.
Pl. 1. de Rep. 4. seq.
Quippe hominem iustum nullo modo sibi ipsi, suarumve partium ulli facturum iniuriam, causamve sibi futurum doloris aut incommodi. Quod egregie Plutarchus adiuncta comparatione explicat, cum negat oleo similem esse iustitiam, quod a medicis dicitur exterioribus corporis prodesse, nocere ▸
ex
interioribus. Iusto enim summam sui esse curam. Alii qui nomina subtilius distinguunt, non tam iustitiae hoc opus esse volunt, quam caritatis ad quam nos natura astringat: illud interim fatentes in rebus humanis primam esse hominis adversus seipsum officii rationem. Officium autem omne est ▸
circa XXX? res, ut Philosophi loquuntur,
▸
ὁπως ἔχουσας πρὸς ἡμᾶς
ut Philosophi loquuntur, περὶ τά πως ἔχοντα πρὸς ἡμᾶς,
hoc est, quae certo modo ad nos referuntur. Sunt autem haec duplicia: alia enim boni, alia mali ad nos rationem