A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

ID IUS EST.REGULA. 1. Haec sententia ipsam Iuris causam indicat

ac merito primi principii loco ponitur; ▸
estXXX
videtur
que
Ius a Iove dictum, unde et iurare, et iusiurandum, Iovisiurandum: aut quia veteres
▸
Nam
quae nos iura dicimus▸
ea veteres
iusa, hoc est iussa dixerunt. Iubere autem potestatis est. Prima potestas in omnia Dei, ut artificis in opus, et ut ▸
artificis
dignioris in minus dignum. Ausonius: Ius certa Dei mens.

Hoc est quod Orpheus, et post Orphea veteres Poetae omnes senserunt, cum dicerent Iovis adsessores esse Themin et Dicen, unde recte Anaxarchus colligebat non tam ob id Deum aliquid velle quia iustum est, quam iustum esse quia Deus vult: etsi ille eo dicto abutebatur. Plutarchus autem paulo subtilius non tam Deas illas vult Iovi adsidere, quam Iovem ipsum et Themin esse et Iustitiam et legum omnium antiquissimam atque perfectissimam.

quae et Chrysippi fuit sententia dicentis legis perpetuae et aeternae vim quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit Iovem dici.

Dei voluntas non oraculis tantum et extraordinariis significationibus, sed vel maxime ex creantis intentione apparet.

IUS NATURAE
Inde enim ius naturae est. Optime igitur Cicero cognitionem rerum caelestium etiam ad iustitiam prodesse vult, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris et domini numen, quod consilium, quae voluntas, cuius ad naturam apta ratio, vera illa et summa lex a Philosophis dicitur.
Huc et illud pertinet:
De fin. 4.
Lucanus 9.
dixitque semel NASCENTIBUS AUCTOR Quidcquid scire, licet.

Et quem modo dicebam Chrysippus: οὐ γὰρ ἔστιν ἑυρεῖν τῆς δικαιοσύνης ἄλλην ἀρχὴν οὐδὲ ἄλλην γένεσιν, ἢ τὴν ἐκ τοῦ Διὸς καὶ τὴν ἐκ τῆς κοινῆς φύσεως. Non potest aliud reperiri iustitiae principium origove alia quam a Deo et a communi Natura.

Cum igitur res conditas Deus esse fecerit et esse voluerit, proprietates quasdam naturales singulis indidit, quibus ipsum illud esse conservaretur, et quibus ad bonum suum unumquodque velut ex prima originis lege duceretur. Unde principium totius naturalis ordinis recte Poetae et Philosophi veteres amorem statuerunt, cuius prima vis primaque actio reciproca est in seipsum.

▸
omnis enim natura diligens est sui, seque salvam vult.
▸
Arist. Lib. 2 de Rep. c. 5. Tho. 1.2 q.77. a.4. in responsione. Castrensis ad § Ius gentium l. 1 ff. De Iust. et Iu. Xen. Lib. 4. de dict. Et fact. Socr. Stob. Serm. 9. Lib. 1. Sat. 3
▸
Hic ille est verus atque divinus sui amor, cuius respectu Socrates apud Xenophontem
et in primo Platonis ▸
Politico
De Republica
et alibi Diogenes iustitiam virtutem esse volunt, quae nos utiles faciat, non alteris duntaxat, sed vel praecipue nobis ipsis: ▸
eademque
Hominem enim iustum nullo modo sibi ipsi suarumve partium ulli facturum iniuriam
causamve sibi futurum doloris aut mali.
Unde Pythagoricus quidam iustitiam vocari dicit in corpore sanitatem atque integritatem, in animo sapientiam. ▸
Polus Lucanus apud Stobaeum In summa ff. de Iust. et iure
quod ipsum est illud honeste vivere Ulpiani. Haec igitur
ratione culpandum non est quod utilitatem Horatius
cum academicis
iusti et aequi matrem dixit. Ad bonum duo pertinent, primum contrarii, hoc est mali ▸
remotio
, depulsio, sive ▸
nocentis
interitus,
, secundum deinde boni ipsius ▸
positio
ascitio
. Hinc in animantibus
cunctis
affectio duplex fuga et appetitus, seu vis una qua irascimur, et altera qua concupiscimus. Et leges