quod male fit.
Veram igitur nobis viam munierunt veteres illi Iurisconsulti, quorum nomina reveremur, qui saepissime artem civilem ad ipsos naturae fontes revocant.
In hoc igitur prima esse debet cura: nec parum tamen ad confirmandam fidem valet, si quod iam nobis naturali ratione persuasum est, sacra auctoritate comprobetur, aut idem videamus sapientibus quondam viris et laudatissimis nationibus placuisse.
Ordo autem instituto hic convenit,ORDO. ut initio quid universim atque in genere verum sit videamus, idque ipsum contrahamus paulatim ad propositam facti speciem. Sed quemadmodum Mathematici priusquam ipsas demonstrationes aggrediantur, communes quasdam solent notiones de quibus inter omnes facile constat praescribere, ut fixum aliquid sit, in quo retro desinat sequentium probatio, ita nos quo fundamentum positum habeamus, cui tuto superstruantur caetera, regulas quasdam et leges maxime generales indicabimus,
Eam ad rem novitatis mihi, forte etiam prolixitatis venia oranda est. Lectorum itaque patientiam rogo, ut quod re ipsa comprobabitur, id nunc mihi in antecessum credant, si quod taedium creaverint principia, ut plerique existimabunt satis cognita, ut omnes ▸
CAPUT II.
PROLEGOMENA, IN QUIBUS REGULAE
Unde nobis principium, nisi ab ipso principio? Prima igitur esto regula, supra quam nihil QUOD DEUS SE VELLE SIGNIFICARIT