quentiae merito Chrysostomus dicitur, nitidus est in hanc rem locus. τῶν μὲν ἐγγράφων οὐδὲν ἐν τοῖς πολεμίοις ἰσχύει· τὰ δὲ ἔθη φυλάττεται παρὰ πᾶσι, κἂν εἰς ἐσχάτην ἔχθραν προέλθωσι. Eorum sane quae scripta sunt nihil inter hostes valet. Μores autem servantur ab omnibus etiam cum ad extremum odii processerint.
Ubi mores idem sunt quod apud Tullium non scripta, sed nata lex, et apud ▸
Quos auctores si illi non legunt, at Baldum suum audire debuerant, qui sapienter docuit inter eos qui supremam imperii potestatem sibi vindicant, ▸
Nec longe abit vulgatum illud, intellectus penuria eum laborare, qui legem quaerat ubi naturalis suppetat ratio. Aliunde igitur quam ex legum Romanarum corpore petenda est praestabilis illa scientia quam Cicero dicit consistere in faederibus, pactionibus, conditionibus populorum, regum, exterarumque nationum, in omni denique belli iure ac pacis.
Melius aliquanto illi et certius, qui ex sacris litteris ista malunt disceptari, nisi quod nudas plerunque historias, aut ius civile Hebraeorum pro iure divino obtendunt. Nam quae passim ex omnium gentium Annalibus alii collegerunt, ut ad rem illustrandam plurimum, ita ad diiudicandum aut nihil aut parum valent, cum fere idem saepius fiat,