mum est vice omnium quaestioni subiicere placuit, ut quo examinato facile caetera iudicentur. DISTRIBUTIO.
Sed hunc mihi laborem aggredienti multiplex disputatio occurrit, non quo argumentum per se haud satis expeditum sit, sed dissimilitudine dubitantium: qui partim religione quadam adducti approbare praedam verentur, quasi minus iure partam atque legitimam: alii de iure non ambigunt, sed hoc metuere videntur, ne tali facto labem aliquam famae aspergant: deinde si qui sunt qui nec aequitati causae diffidunt, nec ea ratione existimationem suam laedi posse existimant, aliquid tamen imaginantur, quo evenire possit ut hoc ipsum, quod in praesens utile et quaestuosum videtur, iacturam latentem et damnum secum trahat.
Ita fit ut quotquot sunt disceptandi genera quae apud Oratores tractari solent, hic omnia concurrant. Nec enim hoc duntaxat rectene an perverse factum sit velut apud iudicem agitandum est, sed in laudando aut vituperando munere censoris sumendae partes, et quia manet occasio, anne idem quod hactenus factum est in posterum fieri expediat consilium oportet dari.
Prima igitur iuris erit quaestio, quae caeterarum quodammodo praeiudicialis est.METHODUS.Ad hanc autem illa naturae quam dixi ratio vel maxime pertinet. Nam illi quidem operam mihi ludere videntur, qui res non inter cives sed populos diversos gestas, idque non pace, sed bello, ex scriptis duntaxat legibus diiudicant.
Dionis eius, qui elo