A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

in se suscipiunt. Hoc ipsum igitur quod in republica, id est, minore hominum conventu, grave et pernitiosum iudicatur, in magna illa humani generis societate ferendumne est, ut scilicet totius Mundi Monopolium faciant populi Hispani?

Clament igitur Lusitani quantum et quamdiu libebit: Lucra nostra deciditis. Respondebunt Batavi: Imo nostris invigilamus. ▸
Lucra nostra deciditis.
Hocne indignamini in partem nos venire ventorum et maris? ▸
Lucra nostra deciditis.
Et quis
illa nobis lucra
mansura promiserat? ▸
Lucra nostra deciditis.
Salvum est vobis, quo nos contenti sumus; ▸
aequis mercamur pretiis. Lucra nostra deciditis. Docetis igitur, id unde lucrari possimus alteri non remittere.
▸
Cum igitur supra Victoriae auctoritate, ▸
Graecorumque
et
exemplis demonstratum sit iustam esse belli causam, cum libertas commerciorum vindicatur adversus prohibentes, sequitur Batavis iustam belli causam ▸
adve[rsus]
in Lusitanos fuisse. Quod et speciatim hoc modo probatur. Iustae bellorum causae
sunt
rerum aut defensio aut recuperatio, debiti et paenae exactio. In rebus etiam iura comprehendere debemus: et sic Baldus dicit eum qui iure meo me uti prohibet recte offendi. Ius autem est tum quod privatim, tum quod iure humanae societatis nobis competit, ut in causa belli adversus Amorraeos Augustinus loquitur: hoc est, usus ▸
rer[um]
eius quod commune est, puta maris et commerciorum. Si quis igitur ius tale quasi possideat recte defendet. Ita Pomponius eum qui rem ▸
communem omnium,
omnibus communem
cum incommodo caeterorum usurpet MANU PROHIBENDUM dicit. Nam ▸
cuius rei gratia
quoties
in iudiciis interdicta competunt prohibitoria,