debet id quod principaliter agitur, non quod extrinsecus in consequentiam venit. Imo si proprie loquimur cum Ulpiano non ille damnum dat, sed lucro quo adhuc alter utebatur eum prohibet. Naturale autem est et summo iuri atque etiam aequitati conveniens ut lucrum in medio positum suum quisque malit esse quam alterius etiam qui ante perceperat. Quis ferat querentem opificem quod alter eiusdem artis exercitio ▸