A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Primum igitur quod dixi iustum ne subditis quidem bellum esse si ipsorum ratio repugnet, eandem sententiam Theologi sic efferunt: Quidquid non ex fide est peccatum est: mala est enim voluntas, ut dicunt Scholastici, quae a ratione etiam errante dissentit. Tunc autem ratio repugnat cum dictat iussum reipublicae aut magistratus et sic leges ordinum inferiorum, non consentire cum superiorum ordinum legibus, et ▸

sic
consequenter
iniustas esse per legem decimam tertiam: quod et regulae convincunt unde singulae leges oriuntur.

Tritum illud satius Deo parere quam hominibus, quod ad nostram disputationem ita adaptat cum exemplo Ambrosius: Iulianus Imperator quamvis esset apostata habuit tamen sub se Christianos milites: quibus cum dicebat: Producite aciem pro defensione reipublicae, obediebant ei. Cum autem diceret eis: Producite arma in Christianos, tunc agnoscebant Imperatorem caeli.

Quin et Iurisconsulti omnes non esse obediendum dicunt Principi a quo manifestum sit id quod iniustum est imperari. Et in maleficiis neminem mandato excusari. Nam et domino piraticam facienti aut simile quid iniustum natura non sine paena servum dicto audientem esse.
Et Seneca: Non enim aut nos omnia iubere possumus, aut in omnia servi parere coguntur. Contra rempublicam imperata non facient, nulli sceleri manus commodabunt. Supra autem ostenderat, quae servi est in dominum, eam esse militis in ducem et in regem subditi rationem.