A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

nitati utiliorem reddere. Estque velut θεραπευτικὸς τρόπος, sanandi ratio:
quae fit per contraria, ut Aristoteles explicat.
de Mor. c.2.
Alterum est παράδειγμα hoc est exemplum, quod paenae similis metu alios a peccando deterret, quasi προφυλακτικὸς τρόπος, praecavendi ratio. Illi propositum est unum emendare, huic extra unum alios omnes: Ex his duobus sequitur et tertium, securitas omnium: quia necesse est, si omnes bene faciant neminem male pati. Hi sunt tres fines quos Seneca dicit legem secutam in vindicandis iniuriis: qui plerumque concurrunt, ita quidem ut Platonici etiam ultima supplicia nocentibus prodesse quodammodo velint, quando deploratis ingeniis non aliud remedium sit. Verissimum igitur esse apparet Platonis illud, οὐ γὰρ ἐπὶ κακῷ δίκη γίγνεται οὐδεμία, propter malum nulla fit iuris animadversio . Quod Scholastici ▸
dixerunt,
dixerant,
non debere in malo cuiusquam conquiescere ulciscentis animum. Qui recte ulciscitur, doctore Seneca, paenam exigit, non ipsius paenae avidus, sed quia oportet: ▸
Li
Non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile: Non irascitur, sed cavet: Non praeterita▸
, qua
intuetur, quae revocari non possunt, sed futura quae possunt prohiberi, et ut Plato dixerat, non ideo punit, quia peccatum est, sed ne peccetur. Et haec quidem de paenis parte adeo necessaria ut fuerint qui iustitiam describerent τιμωρίας ἀπαίτησιν παρὰ τῶν προηδικηκότων paenae exactionem ab his qui priores iniuriam fecerunt. Huc pertinent illae Iuris sententiae: Non debere male facta esse impunita: non indulgendum malitiae hominum: et alia eius generis. Lex autem altera de benefactis compensandis non minus manifestam habet aequitatem. Xenophon: τί δὲ τοὺς ἐῦ ποιοῦντας ἀντευεργετεῖν οὐ πανταχοῦ νόμιμόν ἐστι ; νόμιμον, ἔφη· Quid his qui bene de nobis meriti sunt bene vicissim facere, nonne ius ubique terrarum est? Est sane, inquit.