A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Cap[ut] XIII. BATAVIS IUS COMMERCII INDICANI QUA PACE, QUA INDUCIIS, QUA BELLO RETINENDUM.
Quare cum et ius et aequum postulet, libera nobis ▸
aeque ac
ita ut
cuiquam esse Indiae commercia, superest ut sive cum Hispanis pax, sive induciae fiunt, sive bellum a....qu.. aut ex parte manet, omnino eam quam a natura habemus libertatem tueamur. Nam ad pacem quod attinet notum est eam esse duum generum: aut enim pari federe aut impari coitur. Graeci istam vocant συνθήκην ἐξ ἴσου, hanc σπονδὰς ἐξ ἐπιταγμάτων. Illa virorum est: haec ingeniorum servilium. Demosthenes in oratione de libertate Rhodiorum: καίτοι χρὴ τούς βουλομένους ἐλευθέρους ἐίναι τὰς ἐκ τῶν ἐπιταγμάτων συνθήκας φεύγειν ὡς ἐγγύς δουλείας ὀύσας: eos qui volunt esse liberi oportet omnes conditiones quibus leges imponuntur ita fugere tanquam quae proxime sint servituti. Tales autem fiunt omnes quibus pars altera in iure suo imminuitur, iuxta Isocratis definitionem, προστάγματα vocantis τὰ τοὺς ἑτέρους ἐλαττοῦντα παρὰ τὸ δίκαιον . Si enim, ut inquit Cicero, suscipienda bella sunt ob eam causam ut sine iniuria in pace vivatur, sequitur, eodem auctore, pacem esse vocandam non pactionem servitutis, sed tranquillam libertatem: quippe cum et Philosophorum et Theologorum complurimum iudicio pax et iustitia nominibus magis, quam re differant, sitque pax non qualiscumque sed ordinata concordia. Induciae autem si fiunt, satis apparet ex ipsa induciarum natura non debere medio earum tempore conditionem cuiusquam deteriorem fieri, cum ferme ▸
ex
Interdicti uti possidetis instar obtineant. Quod si in bellum trudimur hostium iniquitate, debet nobis causae aequitas spem ac fiduciam boni eventus addere. Nam ὑπὲρ μὲν ὧν ἂν ἐλαττῶνται μέχρι δυνατοῦ πάντες πολεμῶσι· περὶ δὲ τοῦ πλεονεκτεῖν ὀυχ ὅυτως: pro his in quibus iniuria afficiuntur omnes quantum omnino possunt depugnant: at propter alieni cupiditatem non item. quod et Alexander Imperator ita expressit: τὸ μὲν ἄρχειν ἀδίκων ἔργων ὀυκ ἀγνώμονα ἔχει τὴν πρόκλησιν, τὸ δὲ τοὺς ὀχλοῦντας ἀποσείεσθαι, οὔτε τὴς ἀγαθῆς συνειδήσεως ἔχει τὸ θαρράλεον, καὶ ἐκ τοῦ μἠ ἀδικεῖν ἀλλ' ἀμύνασθαι ὑπέρει τὸ ἐυέλπι. Eius a quo caepit iniuria provocatio maxime invidiosa est: at cum depelluntur aggressores, sicut bona conscientia fiduciam secum fert, ita quia de vindicanda non de inferenda iniuria laboratur spes etiam adsunt optimae. Si ita necesse est perge gens mari ▸
sol[ique]
invictissima nec tantum sed humani generis libertatem audacter propugna: