A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Sed verissimum illud nimirum est utroque latere virtutes vitiis ambiri, etsi alia conspectiora sunt, alia contrarii mali magnitudine facilius delitescunt. Sic odio iracundiae oppositum stuporem, quem ἀοργησίαν Graeci dixerunt, adeo ignoramus, ut ne Latinum quidem nomen invenerit. ▸

Sic et ambitioni et arrogantiae quod altera ex parte obstat non satis animadvertimus.
Est ▸
quidem
sane
infamis animi morbus, sine ullo iuris aut ▸
famae
honesti
respectu flagrans lucri cupido, quae ἀισχροκερδία Graece dicitur.

sed potest et altrinsecus peccari, cum anxia quadam et scrupulosa rerum non turpium fuga occasiones negliguntur rei familiaris.

Virum enim sapientem et bonum Socratici probant esse φιλοκερδῆ, hoc est utilitatum suarum minime negligentem: negantque philosophi iustitiam esse οἰκοφθόρον ac [πτ]ωχοποιόν , pernitiem rei familiaris et auctorem mendicitatis.
Est quidem, ut recte dixit Lucilius,
Virtus, quaerendae finem rei scire modumque,
Sed ▸
Sed
est etiam, ut sequitur,
Virtus divitiis pretium persolvere posse.

▸

▸
Ita ego
Quam ita
existimo clarissimam esse et velut matrem caeterarum virtutum religionem, non illam nunc dico qua Deum et sacra colimus, et quae supra rerum humanarum sortem collocata est, sed alteram omnium officiorum
erga homines
iudicem et rectricem, quae
pietatis intuitu
licentiae nostrae ▸
fraenum moderatur
fraenum imponit
▸
unde haud absurde forte innocentiae nomen accipiet
: Neque hoc eo tantum quod ita natura comparatos nos sentimus ut cunctis animis et illis maxime qui excellentissimi sunt
sancti atque
honesti species quaedam perpetua obversetur, sed quia in civitate ubi nec virtutes pro meritis honorari, nec delicta nisi admodum gravia et manifesta legibus coerceri possunt, id hominum genus optimum atque utilissimum est, quod rerum bene aut secus gestarum poenas ac praemia intra conscientiam ▸
habent
habet
. Sed, ut dixi, cavendum

Cavendum
et hic ne quid nimis: hoc est ne fingamus id vitiosum esse quod vitio caret,
▸
et
neu dum in alios esse nolumus, in nos iniqui simus
. Non minus a scopo aberrat telum quod longe transvolat quam quod citra relinquitur. Utrinque culpa, utrinque error est: ▸
Gravior
Tetrior
forte atque intestabilior illorum quibus ad omne facinus animus occalluit: ita tamen ut esse possit, et quiddam, si ita loquendum est, tenerum nimis ac delicatum, quod rebus etiam quibus minime oportet offenditur.

Sed nefanda iusti et aequi irreverentia cum naturae humanae repugnet satis sua turpitudine monstratur. alterum illud vitium quod in exuperantia positum est, hoc magis caveri debet quia nullis proprie notis insignitum facile virtutis speciem induit, atque ea imagine animis irrepit. Hoc illud est, quod veteri verbo dicitur, nodum in scirpo quaerere.

Medium quiddam est iustitia. Malum est iniuriam facere. sed et pati malum est. Illud quidem gravius, sed et hoc tale ut merito fugiendum sit. Verum quia frequentius in alteram partem impingitur, ideo cura alterius nobis diligentius praecipi solet, quasi ad nostri curam satis natura feramur. Caeterum sapiens neque se parvi facit, neque commoditates suas negligit, ut quibus nemo rectius utatur. Quare et iniuriam omnem
quatenus ius fasque est,
a se propulsabit: ▸
Neque vero unquam aliena commoda suis absolute anteferet, hic est citra respectum gratiae, aut formae, aut eius quod per se honestum est.
. Aberit igitur a viro bono μειονεξία: minusque quam par est sibi tribuendi affectio.
▸
Hoc ipsum
Haec ipsa
tamen quamdiu damnum eius penes quem error est non egreditur rideri magis quam culpari solet:
nec tam iniustitia, quam stultitia dicitur.
At si quando privata iactura commune periculum secum trahit, tum vero vi omni contra nitendum est, ne falsa civium persuasione bonum publicum corrumpatur. Talis illorum ignavia fuit, qui religione aliqua impediti quo minus pugnarent res suas hostibus prodiderunt. Iudaeorum sabbata et Graecorum lunas novimus, et si qui alii non satis Heroicum illud tenuerunt εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνασθαι περὶ πάτρης.
Nil augustius est, patriam quam Marte tueri.

Multa possim exempla referre eorum qui istam in partem peccaverunt. Sed quid necesse est? Quis enim dubitat, quin pios se et humanos Hebraei arbitrarentur, quod non in Madianitas et Cananaeos

▸
Chananaeos
ad internecionem saevirent? Cui ignota est Saulis in regem devictum perversa misericordia? quam tamen ob rem et hic et illi reprehensi acriter et puniti sunt. Et ne hoc quidem nunc agitur: sed ne relinquantur penes hostem vires quibus innocentium in exitium utatur. Vere sane vere